29:284 Dei facie: mactato iuvenco ex voto. Quod de adoratione coram Dei facie dicitur, ostendit sacrificia fuisse tantum appendices cultus qui Deo est exhibendus. Et vox adorationis quae additur ritum precandi Deum apud Iudaeos ostendit, qui proni in terram Deum adorabant. Ergo Anna in genua supplex Deo facta procubuit. Verum quidem est, cultum Dei esse spiritualem: sed nihilominus Deum corporibus non minus quam animabus venerari fideles decet. Ac sane vix ad Deum accedimus supplicandum quin lingua manusque simul etiam moveantur, et cum anima communicent. Apage ergo fanaticos illos, qui magnos e pectore gemitus edere se simulant, et supra nubes ipsas efferri, et tamen manuum elevationem non necessariam ad preces contendunt. Nae stultitiam suam produnt. Nam si quid in ipsis inesset fidei, certum est eosdem affectum adorandi Deum etiam coram hominibus palam testatum facturos. Quare divini contemptus species quaedam est, haec adminicula tanquam rudimenta pueris convenientia reiicere. Nos observemus: Dei adorationem, esse publicam fidelium professionem, qua sese Deo subiici et omnia illi accepta ferre testantur, cuius rei sacrificia fuerunt tesserae et confirmatio. Praesentia vero Dei vel eius facies nulla est alia intelligenda, quam virtus Dei ac specialis gratia, quam' hoc vel illo loco patefacit: veluti quum legem suam arca voluit includi, quum arcae propitiatorium addidit, ibique se praesentem fore pollicitus est quaerentibus ipsum, ut saepe scriptura loquitur, minime cogitandum est, illis rebus Dominum fuisse conclusum: sed ita nobiscum scripturam balbutire: Deumque sese ad sui populi captum accommodasse, ne alienos sibi Deos quaereret suam praesentiam in arca sua privatim, ut ita dicam, alligasse, nempe quoniam terreni sumus: Deus infirmitatem nostram ita sublevat: ideoque has caeremonias et cultum ad arcam suam instituit. Nos vero coram maiestate Dei facti supplices, infinita peccata, quibus eius in nos iram provocare non desinimus, agnoscentes precemur eum ut maiores indies progressus in verbi sui auditione faciamus, nosque ita ipsi dedicemus, eiusque cultui studeamus, ut vere in ipsius populo censeamur: atque vicissim nos ita tutetur ipse ac protegat, ne unquam pereamus, quandoquidem nos sibi in populum peculiarem tanto pretio asseruit. Sic vota nostra dirigat ut sine fuco et simulatione nominis eius propagationi et gloriae studeamus: nos ab omnibus huius saeculi immunditiis expurgatos iustitia sua vestiat, ut sanctimoniam sic in dies excolentes ad ipsum propius pedetentim accedamus, donec in summam illam et aeternam perfectionem recipiamur. Amen.