20:284 abrumpunt. Vale igitur, venerando frater, una cum D. Gualthero et reliquis collegis totaque familia. Dominus vos omnes incolumes tueatur suisque beneficiis magis ac magis locupletet virtuteque sustineat. De urbis nostrae statu scribendo nolo operam perdere. Genevae 6. Aprilis 1564. Ioannes Calvinus tuus. 4093. GALLASIUS CALVINO. De eius vita anxius beatam quidem quietem doloribus erepto apprecatur, verum ecclesiae vel multa patientem necessarium putat. Solvere eum iubet nomine Anglorum quorundam et suum Ioannem, Calvini ex baptismo filium, commendat. (Ex autographo Cod. Vratisl. III. B. fol. 59.) A Monsieur Monsieur Despeville. S. Utinam tam laetum de salute tua nuncium audiam, mi pater, quam tristem antehac de adversa valetudine accepi. Nostra enim et totius ecclesiae interest, quoquo modo valeas, tibi vitam produci. Nos enim semper et consilio iuvas et exemplo, et te vivo minus audent adversarii nostri. Optabilius quidem esset, si varios morbos, dolores atque angores spectemus, te hinc eripi, ut beata quiete et vita fruereris. Sed quum non frustra te vivere velit Dominus, atque in mediis languoribus tuis fructum nobis ostendat huius beneficii, est quod ei gratias agamus atque optemus ut diu te nobis servare velit. Tibi vero non exigua consolationis materia est quod etiam spirando nos iuves et Domini gregi universo prosis. Nuper accepi ab episcopo Londinensi: !) literas quibus iubet ut te eius nomine quam officiosissime salutem, ac significat sibi nihil aliud fuisse molestum in literis tuis quam quod iis intelligeret te cum tam variis et gravibus morbis conflictari. Idem a me petit D. Robertus Bemontius, praefectus collegii Trinitatis, ubi educatur filius meus, qui testatur nihil sibi tam grave esse quam memoriam contentionum cum Knoxo et Godemano, quibus gravis tibi aliquando molestia exhibita est, ac veniam petit, pollicens se in eam sententiam aliquid literarum ad te daturum, et ingenue culpam agnoscit. Filiolus 4093.1) Edm. Grindatto.