15:284 Domini. Et de his erat sermo, quum hoc apostolus diceret, qui Domini corpus velut alium cibum quemlibet indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur, qui non diiudicat, hoc est non discernit a caeteris cibis dominicum corpus, quo modo non damnatur, qui ad eius mensam fingens amicum accedit inimicus? Si reprehensione tangitur negligentia convivantis qua poena percutitur venditor invitantis? Quid autem erat panis proditori datus nisi demonstratio, cui gratiae fuisset ingratus. Intravit autem Sathanas post hunc panem in Domini traditorem, ut sibi iam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat, ut deciperet ete. Iam subiungeremus, quae sequuntur:17) Alibi quoque celebre istud Christi dictum etc. etc. Et quod mox sequitur: Desinant ergo imperiti homines pro Iuda litigare, ne sub eius persona propriam agere causam et Christum sine Christo appetere videantur.1S) Eam periodum sic ponendam monemus : Desinant ergo imperiti homines pro Iuda litigare, ne Christum sine Christo appetere videantur, omissis iis quae sunt in medio. Folio 9, facie 1: Imo nihil in sacra signa magis contumeliosum fingi potest quam eorum veritatem in praesenti tantum actione vigere ete.19) Praeoccupandum hic omnino videtur ne adversarii ex hac inferant sententia: Extra usum itaque species panis et vini valere et iuste asservari ete. Cupimus itaque planius et plenius mentem nostram explicari ut omnes intelligant sentire nos virtutem sacramentorum significationem que in omnem se fidelium vitam extendere. Ipsas autem species in usu esse spiritu, verbo, institutione sanctificatas, extra usum vero non item, neque esse sacramenta et ideo non oportere illa asservari per superstitionem. Eodem folio: Neque enim dum Paulus Chris* tum docet habitare in cordibus nostris per fidem loco verae habitationis imaginationem supponit, sed quomodo tanti boni possessionem cernamus (addi desideramus: percipiamusque) admonet.20) Eodem folio facie 2 : Semel et iterum dicis ineffabilem aut incomprehensibilem captuque nostro sublimiorem esse unitatem nostram cum Christo. At nos in initio Consensionis nostrae illam explicavimus. Videretur ergo ille locus sic esse exponendus: Sacram unitatem atque communionem, quam pii et fideles habent cum filio Dei incarnato, Domino nostro Iesu Christo e sacris literis edocti, non ex humanis commentis, eiusmodi novimus et docemus quod ille nos sibi coniungens, non modo vitam nobis suam instillat, sed unum quoque nobia- 17) ib* in fine paginae. 18) Haec a Calvino mutata sunt. Vide ibid. not ult 19) pag. 29 fin. et pag. 30 not 1. 20) pag. 30 fin. ubi nihil mutatum videbis.