1:284
[A4;
B3;
C
3.
ipsum
adeo
corruptum,
ut
nonnisi
pessimos
fructus
producat.
7.
Atque
hic
bifariam
praecipue
peccatur.
Primum,
quod
miseri
homines,
in
vestiganda
Dei
veritate,
non
supra
se
ipsos,
ut
par
erat,
conscendunt,
sed
ipsum
carnalis
sui
stuporis
modo
metiuntur;
nec
qualem
se
cognoscendum
exhibet
apprehendunt,
sed
qualem
pro
sua
temeritate
fabricati
sunt
imaginantur.
Quo
gurgite
aperto,
quaquaversum
pedem
moveant,
in
exitium
semper
praecipites
ruant
necesse
est.
Quidquid
enim
postea
in
cultum
aut
obsequium
Dei
moliantur,
impensum
ei
ferre
nequeunt:
quia
non
ipsum,
sed
cordis
sui
figmentum
potius
et
somnium
pro
ipso
colunt.
Sic
inane
illud
patrocinium,
quod
superstitioni
suae
praetexere
multi
solent,
evertitur.
Putant
enim
studium
qualecunque
religionis
quamlibet
praeposterum,
satis
esse;
sed
non
animadvertunt,
veram
religionem
ad
Dei
nutum,
ceu
ad
perpetuam
regulam,
debere
conformari;
Deum
vero
ipsum
semper
sui
similem
manere;
non
spectrum
esse
aut
phantasma,
quod
pro
uniuscuiusque
libidine
transformetur.
Et
sane
videre
est,
quam
mendacibus
fucis
Deo
illudat
superstitio,
dum
gratificari
tentat.
Nam
ea
fere
sola,
quae
sibi
curae
non
esse
testatus
est,
arripiens,
quae
praescribit
ac
sibi
placere
docet
aut
contemptim
habet,
aut
etiam
non
dissimulanter
reiicit.
Sua
ergo
deliramenta
colunt
et
adorant,
quicunque
cultus
Deo
commentitios
erigunt;
quia
nequaquam
ita
cum
Deo
nugari
auderent,
nisi
Deum
prius
suis
nugamentis
consentaneum
finxissent.
Quare
apostolus
vagam
illam
et
erraticam
de
numine
opinionem,
Dei
esse
ignorantiam
pronuntiat
(Gal.
4,
8).
Quum
Deum,
inquit,
nesciretis,
serviebatis
iis,
qui
natura
dii
non
erant.
Et
alibi
(Eph.
2,
12),
sine
Deo
fuisse
tradit
Ephesios,
quo
tempore
a
recta
unius
Dei
cognitione
aberrabant.
Nec
multum
interest,
hac
saltem
in
parte,
Deumne
unum,
an
plures
concipias:
quia
semper
a
vero
Deo
discedis
et
deficis;
quo
relicto
nihil
tibi
restat,
nisi
exsecrabile
idolum.
Superest
ergo,
ut
cum
Lactantio
constituamus,
nullam
esse
legitimam
religionem,
nisi
cum
veritate
coniunctam.
8.
Secundum
peccatum
est,
quod
ad
habendam
Dei
rationem
inviti
et
renitentes
pertrahuntur,
nec
eo
imbuuntur
timore,
qui
ex
reverentia
maiestatis
eius
procedat,
sed
ex
metu
iudicii
eius;
quod
quia
effugere
nequeunt,
exhorrent:
sic
tamen,
ut
etiam
abominentur.
Siquidem
convenienter
in
impietatem,
atque
in
hanc
solam,
competit
illud
Statii,
timorem
primum
fecisse
in
orbe
deos.
Qui
animum
a
Dei
iustitia
alienum
gerunt,
tribunal,
quod
ad
vindicandas
eius
transgressiones
stare
sciunt,
eversum
magnopere
cupiunt.
Quo
affectu
adversus
Dominum
belligerantur,
qui
sine
iudicio
esse
non
potest;
sed
dum
eius
potentiam
sibi
inevitabilem
imminere
intelligunt,
quia
nec
amoliri,
nec
effugere
valent,
|