9:283 283 RESPONSIO ALTERA DE OCCFLTA DEI PROVIDENTIA. 284 trina tua perhibent, admonentque homines ut de doctrina ista ex fructu iudicent. Dicunt autem te et tuos discipulos ferre multos fructus Dei tui: esse enim pierosque litigatores, vindictae cupidos, iniuriae tenaces et memores, caeterisque vitiis, quae Deus tuus suggerit, praeditos. Quod si quis eis respondet, non esse doctrinae vitium, quippe quae sana sit, nec tales homines gignat, respondent eam gignere tales homines, idque ex eo perspicuum fieri, quod multi postquam in doctrinam istam concesserunt, tales efficiuntur, quum antea minus mali fuissent, lam vero doctrinae Christi qui credebant, reddebantur meliores: sed tua doctrina aiunt homines manifeste fieri deteriores. Praeterea quum dicitis vos habere sanam doctrinam, respondent non esse vobis credendum. Si enim Deus vester saepissime aliud dicit, aliud cogitat et vult, metuendum esse ne vos Deum vestrum imitantes, idem faciatis, atque homines decipiatis. [pag. 20] Equidem favi ego aliquando doctrinae tuae, Calvine, eamque, quamvis non satis mihi perspicuam, defendi, quod tantum tribuebam autoritati tuae, ut vel contra cogitare putarem nefas: sed nunc auditis adversariorum argumentis, non habeo quod respondeam. Conantur quidem discipuli tui respondere, et inter suos quos habent faventes, veritatem audacter iactant: verum ubi ad adversarios ventum est, vacillant, et praesidium ex libris tuis petunt, sed debile.