8:283 283 DE AETERNA DEI 284 subsequenti hominum cursu, ut sola tamen eius misericordia (quae iacentes erigit, errantes reducit in viam, imo in vitam suscitat mortuos, et vocat quae non sunt) principatum teneat. Sequitur alterum de reprobis membrum, quorum maxime illustre exemplar in Pharaone proponitur. Porro de eo sic loquitur Deus apud Moysen: In hoc constitui te, ut tibi ostenderem potentiam meam. Pro quo fideliter Paulus tanquam verbum verbo reddidit: In hoc excitavi te. Est enim verbum HIPHIL deductum a radice [pag. 58] AMAD, quod Stare significat. 1) Productus ergo in medium dicitur Pharao, in quo Deus memorabile suae potentiae specimen ederet. Unde porro eum Dominus accepit, ut eo loco statueret? Mavult Pighius, quod Deus morte dignum sua patientia2) ad tempus sustinuerit. Quod effugium ut illi permittam, perplexus tamen adhuc in eo tenetur, quod Deus Pharaonem proprio ingenio relinquens, eum exitio destinabat. Patientiam Dei si commendet Pighius, assentior: manet tamen interim istud fixum, in hunc finem sepositos Dei consilio esse reprobos, ut suam in illis potentiam demonstret. Quanquam id nimis a Pauli mente remotum esse, ex proxima illatione apparet: quod Deus quem vult, indurat. Neque enim hoc fuisset adiectum, nisi sub verbo illo Statui vel Excitavi, comprehenderet Paulus Dei consilium, quo Pharao ad redemptionem populi sua contumacia illustrandam ordinatus erat. Nam si quis dicat, in fastigium regii honoris divinitus evectum esse: est hoc quidem aliquid, sed non totum. Nam graeci interpretes eodem hic verbo usi sunt, quo solent reddere verbum HIPHIL a m dice KUM deductum, quod Surgere significat.8) Porro excitare dicitur Deus, quod velut porrecta manu ad finem suo consilio ordinatum deducit. Maxime tamen ad initium rei de qua agitur scriptura respicit, ut illud uni Deo adscribat [pag. 59]. Ita dicitur et prophetas, et salutis ministros excitare: ne quid horum sibi vindicet hominum industria. Itaque fideliter expressus fuit sensus Moysis Excitandi verbo: modo ita accipias.4) Nec vero aliter accepit Paulus. Certe, quod de electis et reprobis attigerat, non minus distincte quam summatim complectitur: quum hoc iuris et potestatis Deo vindicat, ut suo arbitrio induret vel misereatur. Indurandi vel miserendi ius penes ipsum esse pronunciat: nec legem illi imponi fas esse: quia nulla lex vel regula melior vel aequior quam eius voluntas fingi possit. Sed quia olim putarunt nonnulli, induci a Paulo impios Deo obstrepentes, ad hoc asylum se 1) Pro quo fideliter . . . . significat omitt. in gallico. 2) potentia Beza et Amst. 3) Nam graeci significat abest a gallico. 4) Itaque fideliter . . . . accipias om. in versione.