52:283 283 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM L 284 verbum. Operae pretium autem est reputare quam nihil ad se pertinere ducant papistae quidquid apostolus praescribit. Neque vero singulis vel excutiendis, vel enumerandis insistam. Unum hoc qua diligentia apud eos servatur? Et sane dos supervacua ista foret, quando ministerium docendi quasi vile et sordidum a se depellunt, quod tamen episcopi maxime proprium erat. At neminem latet quantum absit a Pauli regula, episcopali titulo xoxpov npoaiunov superbe gloriari: si modo theatrico habitu appareat. Quasi cornuta mitra, annulus bene gemmatus, argenteum pedum, et similes nugae cum lusoria pompa, spirituale ecclesiae regimen constituant: quod nihilo magis a doctrina potest avelli, quam nostrum unusquisque a propria anima. 3. Non vinolentum. Non tantum ebrietatem hoc verbo notant Graeci, sed quamvis intemperiem in vino ingurgitando. Et certe non tantum pastori nimis indecora est immodica vini potatio, sed etiam quod fere multa peiora secum trahit: ut sunt rixae, ineptae gesticulationes, lasciviae: et quae recensere non est necesse. Verum antithesis^ quae paulo post subiicitur j Paulum ultra progredi ostendit. Nam sicuti percussori alienum a pugnis, et turpis lucri cupido acptXapyopov opponit: ita et x rcapoo'vq) mansuetum, vel aequum. Vera igitur est Chrysostomi interpretatio, temulenti ac ferocis ingenii homines ai episcopatu reiici. Quod percussorem accipit idem Chrysostomus, pro eo qui lingua ferit (hoc est, convitiatur, aut iurgiis protervius insurgit) non recipio. Nec me movet eius ratio : nihil fore magnum, si manu non caedat episcopus. Generaliter enim puto hic reprehendi militarem ferociam, qua nihil minus decet Christi servos. Quanto enim se ludibrio exponant, notum est, qui ad infligendum pugni ictum, ne dicam ad gladium exserendum, sunt promptiores quam ad pacandas sua gravitate aliorum lites. Percussor e s ergo vocat minaces, et martii caloris. T u r p i t e r l u c r i cupidi sunt avari omnes: nam ubicunque erit avaritia, simul erit hoc turpe cuius meminit apostolus. Qui dives fieri vult, et cito vult fieri: inquit ille. Hinc fit ut avari omnes, etiam si palam id non appareat, ad foedos et illicitos quaestus animum adiiciant. Quare huic vitio opponit contemptum pecuniae: sicuti nullum est aliud remedium, quo corrigatur. Qui paupertatem, inquam, aequo libentique animo non feret, nunquam effugiet morbum illum sordidae ac servilis cupiditatis. Percussoris vocabulo opposuit aequum et a l i e n um a p u g n i s . Aequus autem, quem temulento diximus opponi, vocatur qui placido et moderato animo iniurias ferre novit, qui multa condonat, qui indignitates devorat, qui nec aspero rigore formidabilis est, nec ad summum ius omnia exigit. Alienus a pugnis, qui fugit contentiones et certamina. Nam ut alibi (2. Tim. 2,14) scribit: Non decet servos Domini esse pugnaces.
rcapoo'vq) mansuetum, vel aequum. Vera igitur est Chrysostomi interpretatio, temulenti ac ferocis ingenii homines ai episcopatu reiici. Quod percussorem accipit idem Chrysostomus, pro eo qui lingua ferit (hoc est, convitiatur, aut iurgiis protervius insurgit) non recipio. Nec me movet eius ratio : nihil fore magnum, si manu non caedat episcopus. Generaliter enim puto hic reprehendi militarem ferociam, qua nihil minus decet Christi servos. Quanto enim se ludibrio exponant, notum est, qui ad infligendum pugni ictum, ne dicam ad gladium exserendum, sunt promptiores quam ad pacandas sua gravitate aliorum lites. Percussor e s ergo vocat minaces, et martii caloris. T u r p i t e r l u c r i cupidi sunt avari omnes: nam ubicunque erit avaritia, simul erit hoc turpe cuius meminit apostolus. Qui dives fieri vult, et cito vult fieri: inquit ille. Hinc fit ut avari omnes, etiam si palam id non appareat, ad foedos et illicitos quaestus animum adiiciant. Quare huic vitio opponit contemptum pecuniae: sicuti nullum est aliud remedium, quo corrigatur. Qui paupertatem, inquam, aequo libentique animo non feret, nunquam effugiet morbum illum sordidae ac servilis cupiditatis. Percussoris vocabulo opposuit aequum et a l i e n um a p u g n i s . Aequus autem, quem temulento diximus opponi, vocatur qui placido et moderato animo iniurias ferre novit, qui multa condonat, qui indignitates devorat, qui nec aspero rigore formidabilis est, nec ad summum ius omnia exigit. Alienus a pugnis, qui fugit contentiones et certamina. Nam ut alibi (2. Tim. 2,14) scribit: Non decet servos Domini esse pugnaces.