25:283 283 REDITUS AD HISTORIAM. 284 quia non est similis hominibus, species est obiurgationis. Quasi diceret: Visne Deum facere mendacem? oportuit enim cohiberi vesanum studium Balac, ne ultra tenderet. Caeterum hinc elicitur doctrina apprime utilis, perperam facere homines, dum ex suo ipsorum ingenio et moribus Deum aestimant, quo tamen vitio laborant fere omnes. Nam qui fit ut tam simus propensi ad vacillandum, nisi quia in nostra trutina appendimus Dei promissiones? Ergo ut discamus supra mundum mentes attollere, quoties de fide et certitudine verbi Dei agitur, reputare convenit quanta inter nos et eum sit distantia. Mentiri ideo hominibus est usitatum, quia ad mutandum consilium sunt flexibiles, vel quod polliciti sunt exsequi interdum nequeunt. Mutatio autem consilii vel ex levitate vel mala fide provenit, vel quia eos poenitet qui futiliter et inconsiderate loquuti sunt. In Deum nihil tale cadit: quia nec fallitur, nec fallaciter quidquam pronunciat, nec ulla est apud eum obumbratio, ut inquit Iacobus (1, 17). Tenemus nunc quorsum dissimilitudo haec respiciat: ne scilicet Deum transfiguremus pro nostro sensu: sed in consideranda eius natura meminerimus nullis conversionibus obnoxium esse, quoniam superat omnes coelos. Quid autem significet Dei poenitentia, cuius aliquoties fit mentio, ex suis locis petant lectores. Iam simul notanda est doctrinae applicatio. Frigerent -enim per se haec verba, Deum esse veracem, nisi ad usum suum referantur: nempe indubia fide acquiescendum esse eius promissionibus, et serio ad minas trepidandum. Nam in hunc etiam finem dicitur sermo Dei purus et integer, et confertur argento septies purgato. Huc quoque tendit illatio quae mox subiicitur: An igitur non implebit quod loquutus est? Volebat Balac maledici populum quem Deus sibi adoptaverat: id fieri posse negat Balaam, quia Deus in suis decretis firmus sit. Denique idem docet quod Paulus, electionem illius populi, quoniam in gratuita Dei liberalitate fundata sit, esse absque poenitentia. Quod si conductitio pseudoprophetae haec vox fuit extorta, quam inexcusabilis socordia nostra erit si in amplexando Dei verbo varient atque alternent mentes nostrae, ac si ipse esset varius? 20. Ecce, ut benedicerem. Significat mandatum benedicendi iniunctum sibi esse, et legem impositam. /Neque enim (ut dictum est) in hac actione liber fuit aut sui iuris: sed eum sibi Deus addixerat, ut propheticum munus etiam invitus exerceret. Hinc colligit non esse in suo arbitrio praedictionem mutare, cuius minister est ac testis. Sed notandum est quod medio loco inseritur, Deuni scilicet ipsum benedixisse. Quibus verbis intelligit pendere utramque hominum sortem ab unius Dei autoritate: nec prophetis aliud esse datum, nisi ut