20:283 283 EPISTOLAE 4092.4094 284 foerit cessandi excusatio, quae hodie quoque magna ex parte durat. Quanquam enim sedatus est lateris dolor, sic tamen fi egmatibus obruti sunt pulmones ut difficilis et concisa sit respiratio. *) Calculus iam duodecim dies vesicam occupat, estque valde infestus. Accedit anxia dubitatio, quia nullis medicamentis hactenus abigi potuit. Optimum compendium esset equitatio: sed ulcus in venis hemorrhoicis sedentem quoque et in lecto iacentem acerbe cruciat, tantum abest ut equi agitatio mihi sit tolerabilis. Podagra quoque hoc triduo molesta mihi fuit. Non miraberis itaque si tot dolores me ignavum reddant. Ad cibum sumendum aegre compellor. Yini sapor amarus. Sed dum volo officio perfungi nihil aliud quam taedii materiam tibi adfero. De rebus gallicis Beza scripturum se recepit :2) ideo supersedeo ne actum agam. Unum duntaxat mysterium attingam. Audisti pridem Regem proficisci in Lotharingiam.3) Causa etiam ipsis aulicis occulta fuit: quae nuper ab eo qui ultro citroque mandata pertulit mihi fuit patefacta. Legatus Regis qui est apud Imperatorem,4) qui aliquando apud vos fuit quum esset Abbas 8. Laurentii, spes amplas et magnificas ostentat Reginae matri a rege Maximiliano: verum interea stipulatur ne quid Regina prae se ferat se sperare. Itaque non dubito quin se Cardinali Lotharingo venditet. Postquam enim deiectus est aliis consiliis, unicam hanc rationem sibi superesse existimat, si tempus extrahat eiusmodi ambagibus. Non alia mihi videtur in hac profectione fraus latere, vel proditio, nisi ut Reginam matrem vana spe lactet, ac se insinuet ad suscipienda quae nunquam expediet negotia. Abuti enim Boschetellum regis Maximiliani nomine satis liquet, quod pueriliter admonet Reginam matrem ut omnia prorsus dissimulet ac supprimat. Iam iussis et difficultas anhelitus vocem mihi 4092.1) Vide quae ex Vita a Beza conscripta ad N 4077 excerpsimus. Pergit ille I. h: Secunda die Aprilis qui dies erat Paschae, quamvis prostratis viribus tamen sellula in templum delatus toti concioni interfuit, coenam Domini ex mea manu accepit, eoque vultu hymnum cum aliis quanquam tremula voce cecinit, ut non obscura laetitiae signa in moribundi vultu elucerent. 2) Vide praecederent. 3) Languet d. d. 17. Mart Epp. II. 288: Regina tandem exsequitur institutum suum visendae filiae in Lotharingia. Nam die Lunae proxima tota aula discessit ex arce Fontainebleau, Sens versus, inde per Troyes et Chaalons petitura Lotharingiam Celebraturi sunt, ut audio, festum resurrectionis Catalauni, quod distat unius diei itinere ab oppido Bar-le-Duc in quo excipientur a duce Lotharingiae. Ex eo loco constituerunt proficisci Lugdunum per Burgundiam, et inde Narbonensem Galliam invisere. Cf. Soldan II. 199. 4) Bern. Bochetel episc. Rhedonensis, qui Elisabetham Maximiliani IL filiam Carolo IX. desponsandam curare iussus fuerat. Quod tamen demum a. 1570 factum est.