15:283 283 EPISTOLA 2034 284 existimem. Mirifice enim nostram sententiam exprimunt, explicant denique et confirmant, ut speremus, his nobis cordatiores facilius et arctius conciliatum iri. Mox in eodem folio linea 4 sequitur: u ) Plane magica superstitio est Pro: magica reponendum putaremus ingens, vel simile quidpiam mitius. Eius generis est quod sequitur fol. S, facie 1. Itaque quod intentionem consecrantis necessario requirunt papistae, diabolicum figmentum esse non dubitamus.12) Pro diabolico reponeremus inane et exitiale. Non quod ista non vere dicantur, sed quod sint innumeri inter papistas magnae spei viri, qui acerbis huiusmodi loquutionibus aut verbis offenduntur, quibus hactenus parci13) putamus, donec ad nos plene concedant. Neque vero dum voculae illae mutantur, deperit rei quidpiam, aut ullum patitur detrimentum veritas. Rursus fol. 8, facie 1 : Sit igitur aut Iudas aut Epicureus aliquis ete 14) Post ista ante haec verba: Itaque quod intentionem ete. inserendum putamus: Non quod curae nobis nihil sit, sancti an prophani sint ministri aut polluatur orneturve ministerium sanctum, sed quod significare volumus, nos virtutem sacramentorum nequaquam derivare ex dignitate vel indignitate ministrorum. Fatemur alioqui ministros indignos in ordinem redigendos et si res ita flagitant ministerio abdicandos ete. Eodem folio et facie: I5) Atqui reos non faceret Paulus corporis et sanguinis Domini, qui indigne manducant nisi (legendum putamus si pro nisi) fierent ipsi quoque participes Christi. Eodem folio linea ultima: Quanto rectius Augustinus l6) ete. Etiam hoc loco inserenda arbitramur verbotim S. Augustini verba quod vehementer pugnent contra adversarios, sed et paucis illud Pauli explicent: non diiudicans corpus Domini, quod adversarii aliter interpretantur. Haec autem inseri cupimus: Multum interest, non quid accipiat, sed quis accipiat, nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Nam et bona obsunt et mala prosunt, sicut fuerint quibus datur. Quid ergo miraris si datus est Iudae panis Christi, per quem manciparetur diabolo, quum videas e contrario, datum Paulo angelum diaboli per quem perficeretur in Christo? Ita et malo bonum obfuit, et malum bono profuit. Recordamini unde sit scriptum: Quicunque manducaverit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis 11) ibid. 12) ibid. p. 26 med. 13) sic! 14) ubi supra, sed fere mit paginae. 15) pag. 27. 16) ibid.