7:282 esse. Supervacuum ergo foret, in ea discutienda vel horulam [pag. 78] consumere. Ne tamen vel morosi nimium vel crudeles appareant, ad audiendum se component. I apparitor, Protestantes accerse, si quid cupiunt concilio propositum, supplici libello perstringant, ne delicatis sanctorum patrum auriribus sint molesti. Auditis supplicum postulatis, ante omnia tentare conveniet, num summam absque provocatione potestatem de se suaque doctrina iudicandi sanctis patribus concedant : deinde num omissa, quam apud se iam constitutam habent, reformatione, abnegataque, quam amplexi sunt, doctrina, fidem ritusque omnes sanctae romanae sedis quasi postliminio suscipere sint parati. In priore si haesitaverint, schismatici extemplo pronunciabuntur: secundum si facere recusaverint, iam bis haeretici erunt. De illorum ergo contumacia vindicanda statuendum continuo erit. Quidquam enim attingere nefas crit, nisi ecclesia in integrum restituta. Interim ergo dum intestino bello distinebitur christianus orbis, ad persequendos opprimendosque Protestantes, ecclesiae reformatio differetur. Neque tamen interea cessabit venerabilis clerus. Flabellis enim multis ad ignem inflammandum passim opus erit. Quod si in tranquillam possessionem semel redierint, si quis ullam amplius convocandi concilii [pag. 79] mentionem facere audebit: turbator et seditiosus, et unitatis inimicus uno omnium ore proclamabitur. Certe, autore Frenesio, ne imperator quidem ipse impune id tentaverit. Tamen ut imperatori concilium petenti detur venia, liberum tamen erit papae recusare. Repulsam autem passus, ulterius progredi caveat, nisi velit, Usiae exemplo, arrogantiae suae poenam luere, aut alio quovis horribili exitio perire. Sed de ordine concilii alias, si tempus dabitur. 43) Quis iam miretur, papam sibi in universum mortalium genus primatum vendicare, quum se angelorum quoque praesidem hic faciat? Sed reor, 1) ne ambiguitate nominis falsus erraverim, et certe erravi. Quos enim angelos intelligeret, nisi 1) Ste hin latini veteres. Vide tamen an cum Amst legendum sit. Vereor. Gallus vertit: ie crain.