55:282 temptis, beata vita fruuntur, ita ut in coelum os suum efferre non dubitent. Denique sic Deus iudicia sua in hoc sacculo temperat, ut reprobos saginet usque ad diem mactationis. Multa igitur eorum scelera praeterit, quasi conniveat. Interim filios suos, quorum curam habet, simul atque lapsi sunt, correctionibus in viam revocat. Secundum hanc rationem dicit Petrus iudicium incipere a domo Dei. Nam iudicii nomine poenas omnes complectitur quas Dominus infligit hominum peccatis, et quidquid ad mundi reformationem spectat. Cur autem nunc dicit tempus esse? Significat (meo iudicio) quod de suo saeculo prophetae affirmant, in regnum Christi maxime competere, ut initium correctionis ab ecclesia fiat. Ideo dicit Paulus (1. Cor. 15, 19), Christianos sublata fide resurrectionis, omnium hominum miserrimos fore. Et merito: quia dum alii absque metu sibi indulgent, assidue ingemiscunt fideles: dum aliorum peccata dissimulat Deus, et alios torpere sinit, suos sub crucis disciplina multo rigidius exercet. Si autem primum a nobis: quis finis eorum qui non obediunt evangelio Dei? 18. Et si iustus vix servatur, impius et peccator ubi apparebunt? 19. Itaque qui patiuntur secundum Dei voluntatem, tanquam fideli possessori commendent animas suas benefaciendo. Quum fideles malis bene esse vident, fieri non potest quin aemulatione tangantur: atque haec valde periculosa tentatio est. Omnibus enim cordi est praesens felicitas. Itaque in hoc sedulo incumbit spiritus Dei, cum multis in locis, tum Psal. 37, Ne fideles prosperis rebus impiorum invideant. Idem nunc agit Petrus: docet enim afflictiones filiis Dei moderate ferendas esse, si aliorum sortem cum sua conferant. Sumit autem illud pro confesso, Deum esse mundi iudicem : ideoque neminem posse impune effugere ex eius manu. Hinc colligit, horrendam ultionem iis instare quorum nunc potior videtur conditio. Summa (quemadmodum dixi) huc spectat, ne filii Dei praesentium malorum acerbitate offensi, deficiant: quin potius afflictiones ad exiguum tempus placide ferant, quarum salutaris est exitus: quum prosperitatem fluxam et caducam impii redimant aeterno interitu. Porro argumentum est a minori ad maius: quia si filiis suis quos diligit, et quos sibi obsequentes habet, non parcit Deus: adversus inimicos et rebelles plusquam formidabilis erit eius severitas. Nihil ergo melius quam obedire evangelio, ut nos Deus clementer in salutem paterna manu corrigat. 18. M si iustus. Putarunt hanc sententiam ex Proverb, cap. l l , 31, sumptam esse. Atque ita Graeci verterunt quod dicit Solomon: si iustus in terra plectitur, quanto magis impius? Sive autem