52:282 dixi, ab ordine episcopali arceri polygamiam a Paulo? quia signum sit hominis libidinosi, et fidem coniugalem non servantis. Verum hic obiicitur, non debuisse quod in omnibus est vitiosum, in solis episcopis damnari vel prohiberi. Solutio facilis est, non ideo protinus aliis fieri licentiam, quum episcopis nominatim hoc interdicitur. Neque enim dubium est quin Paulus in universum damnaverit quod cum perpetua Dei lege pugnabat. Fixum enim est decretum: Erunt duo in carnem unam. Sed potuit in aliis utcunque tolerare quod in episcopo nimis turpe, ideoque non ferendum fuisset. Neque enim hic lex in posterum sancitur, ne episcopus, qui unam habet uxorem, secundam aut tertiam inducat: sed ab ordine episcopali repellit Paulus quicunque tale flagitium admiserint. Quod itaque iam factum corrigi non poterat, fert coactus, sed nonnisi in plebe. Quid enim remedii? an secundas ac tertias uxores repudiassent, qui sub Iudaismo in polygamiam se coniecerant? Atqui tale repudium non caruisset iniuria. Quod ergo integrum non erat, intactum reliquit : tantum excepit, ne quis episcopus tali macula adspersus esset. Sobrium. Erasmus reddidit vigilantem. Quando VYj^ucAeoc Graecis utrumque significat, eligant utrum volent lectores. S&^pova malui reddere temperantem quam sobrium: quia aoecppoaovrj latius patet quam sobrietas. Compositus est, qui decenter et honeste se gerit. Hospitalitas est erga extraneos: cuius frequentior apud veteres usus fuit. Turpe enim fuisset honestis hominibus, et praesertim notis, in cauponas divertere. Hodie alia ratio, est tamen semperque erit virtus haec in episcopo multas ob causas necessaria. Adde quod in crudeli piorum vexatione necesse fuit multos subinde mutare locum: ideoque domos episcopales necesse fuit esse exsulum perfugia. Imo ecclesias ipsa temporum necessitas ad mutuum levamen coegit, ut aliae aliis praeberent hospitia. Porro nisi in hoc officii genere viam aliis monstrassent episcopi, plerique humanitatem illorum exemplo neglexissent: atque ita exanimati fuissent miseri exules. Aptum ad docendum. Doctrinae in epistola ad Titum expressior fit mentio: hic tantum breviter dexteritatem ponit. Neque enim satis est si quis recondita eruditione polleat, nisi accedat etiam docendi gratia, Multi enim, vel quia linguae sunt impeditae, vel quia non satis perspicacis ingenii, vel quia non satis populares, intus suppressum retinent quod norunt. Tales sibi (ut aiunt) et musis canere decet. Qui populi regendi curam habent, ad docendum appositi sint oportet. Neque vero linguae tantum volubilitas hic requiritur: nam plerosque videmus disertos, quorum prompta loquacitas nihil habet aedificationis: sed potius commendatur prudentia, ut scite ad usum populi accommodetur Dei