49:282 gaudium speret, quos videbit spiritualibus evangelii divitiis affluere. 30. Obsecro autem vos fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum, et per dilectionem spiritus, ut concertetis mihi in precibus vestris pro me ad Deum: 31. ut liberer ab incredulis in Iudaea: et ut ministerium meum, quod suscipio erga Ierusalem, acceptum sit sanctis: 32. ut cum gaudio veniam ad vos per voluntatem Dei, unaque vobiscum refociller. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. 30. Obsecro autem vos fratres. Ex plurimis locis satis scitur quanta invidia flagraverit Paulus in sua gente ob falsas delationes, quasi doceret defectionem a Mose. Noverat quantum possint calumniae ad gravandos innocentes: praesertim apud eos qui inconsiderato zelo feruntur. Accedebat etiam testificatio spiritus, cuius meminit Actor. 20, 23, qua subinde praemonebatur, sibi imminere Ierosolymis vincula et afflictiones. Itaque quo maius cernebat periculum, eo magis permovebatur. Hinc tanta sollicitudo in commendanda ecclesiis salute sua: nec miremur tam anxium fuisse de vita sua, in qua tantum ecclesiae periculum agi sciebat. Testatur ergo quantopere angeretur pium pectus, quae in hac obtestatione inest vehementia, dum ad nomen Domini addit s p i r i t u s dilectionem, qua se mutuo sancti complecti debent. Caeterum in tanta trepidatione pergere non desinit, neque sic periculum reformidat quin obire libenter paratus sit: sed remediis a Deo sibi datis se instruit. Advocat enim ecclesiae suppetias, ut eius precibus adiutus, solatium inde aliquod sentiat, iuxta Domini promissionem: Ubi duo aut tres congregati erunt in nomine meo, ibi in medio eorum sum: et: De quacunque re consenserint in terra, eam obtinebunt in coelis. Et ne defunctoriam esse commendationem quis putet, per Christum et per dilectionem spiritus eos obsecrat. Dilectio autem spiritus vocatur, in qua nos Christus coniungit: quia non carnis est nec mundi, sed ab eius spiritu, qui vinculum est unitatis nostrae. Quum ergo tantum sit Dei beneficium, fidelium precibus adiuvari, quod ne Paulus quidem, selectissimum illud Dei organum, sibi negligendum duxerit: cuius ignaviae futurum est si nos miselli et nihili homunciones ipsum contemnimus? Caeterum ex talibus locis captare ansam ad intercessiones sanctorum mortuorum adstruendas, nimiae impudentiae est. v Ut concertetis mihi. Erasmus non male reddidit: ut laborantem adiuvetis: sed quia loquutio graeca Pauli plus habet energiae, reddere ad verbum eam malui. Nam et per vocabulum certaminis significat quibus angustiis prematur: et quum iubet sibi adesse in hoc certamine, docet quem af- 21