47:282 patre acceperat. Fateor quidem naturam huius regni ne plebi quidem, quae in eius occursum prodiit, probe fuisse cognitam: sed in posterum respexit Christus. Interea nihil geri passus est quod non spirituali regno congrueret. 13. Ramos palmarum. Palma victoriae et pacis fuit symbolum apud veteres. Sed ramis palmarum uti solebant, quum alicui imperium deferrent, vel suppliciter victorem deprecarentur. Videntur tamen isti ramos palmarum sumpsisse in manus, tanquam laetitiae et festivitatis insigne, quum novum regem exciperent. Clamabant Hosanna. Hac voce testati sunt se in Iesu Christo Messiam illum agnoscere patribus olim promissum, et a quo redemptio et salus speranda erat. Nam Psalmus 118, 25, unde sumpta est ista acclamatio, de Messia compositus fuit in hunc finem, ut sancti omnes assiduis votis ardenter eius adventum expeterent, et summa reverentia eum exciperent quum esset exhibitus. Probabile ergo est, imo certo potest colligi, passim tritam fuisse precationem hanc apud Iudaeos, adeoque in ore omnium versatam. Ergo spiritu Dei verba praeeunte bene precati sunt homines isti Christo, et praecones ab eo delecti fuerunt, qui testatum facerent Messiam venisse. Caeterum vox Hosanna ex duabus hebraeis conflata tantundem valet atque Serva, vel salvum fac obsecro. Hebraei quidem aliter pronuntiant, nempe Hosiah-na. Sed usitatum est, pronuntiationem corrumpi, quoties verba in alienam linguam transferuntur. Consulto tamen evangelistae, quum graece scriberent, retinuerunt vocem hebraicam, quo melius exprimerent turbam solenni precandi formula usam fuisse, quae primum a Davide tradita et continua aetatum serie in populo Dei recepta peculiariter in usum illum sacrata erat, ut regno Christi benedicerent. Eodem spectat quod mox sequitur: Benedictus qui venit in nomine Domini. Est enim haec quoque fausta precatio pro laeto et prospero regni illius successu, unde pendebat ecclesiae Dei instauratio et felicitas. Quia tamen videtur in eo Psalmo David de se potius quam de Christo loqui, nodus hic primum solvendus est. Nec difficilis est solutio: scimus enim in quem finem regnum penes Davidem et eius posteros stabilitum fuerit: ut scilicet quoddam velut praeludium esset aeterni illius regni, quod suo tempore manifestandum erat. Neque enim Davidem in se subsistere oportuit, et Dominus piorum omnium oculos alio subinde convertit per prophetas. Quidquid ergo de se cecinit David merito ad regem illum refertur, qui secundum promissionem exoriturus erat ex eius semine redemptor. Caeterum utilis hinc nobis colligenda est admonitio. Nam si membra sumus ecclesiae, Dominus ad idem illud desiderium, quo fideles sub lege affectos esse voluit, nos hodio quoque sollicitat: nempe ut toto