25:282 natio in Israel: secundum hoc tempus dicetur de Iacob et Israele: Quid operatus est Deus? 24. En populus tanquam leo surget, et tanquam leunculus elevabitur: non accubabit donec comederit praedam, et sanguinem occisorum biberit. 13. Tunc dixit ad eum Balac. Facit Balac quod solent fere omnes superstitiosi. Nam quia nihil illis certum est vel firmum, per varias speculationes circumaguntur, nunc hoc, nunc illud tentant. Praesertim vero in aspectu vim aliquam magicam subesse imaginantur: ac si oculi partem efficaciae darent exorcismis. Et illud olim vulgi opinione receptum fuit, plurimum ad incantationes pollere intuitum: sicut apparet ex profanis scriptoribus. Transfert ergo Balac alio suum ariolum, ut illic melius suas divinationes exerceat. In verbis quaedam est ambiguitas. Sunt qui sic exponunt: Veni in alium locum, ut illinc videas, ex parte videas, non totum, ac si metueret Balac ne ipsa multitudo terreret Balaam, vel frangeret vim incantationum. Probabilior tamen eorum est sententia qui verbum Videre secundo loco in tempore praeterito accipiunt, ut sensus sit: Yeni in locum ex quo aspicias: quoniam hactenus non vidisti totum, sed ex parte duntaxat. Scimus enim quam frequens sit apud Haebraeos temporum conversio. Quod ad locum pertinet in quem deductus fuit Balaam, parum interest propria an appellativa nomina esse credamus D^H mu? et mDDn: quia satis liquet, si loco indita fuerint, imposita fuisse pro situ. Nam in colle planitiem fuisse verisimile est, quae merito vocari posset Ager speculatorum. 17. Venit itaque ad eum. Interrogat Balac quidnam responderit Deus, qui tamen iam oraculum prius respuerat. Sic hypocritae prae se ferunt valde anxiam sollicitudinem in quaerenda Dei voluntate: cuius tamen cognitio illis est intolerabilis. Ita maxima illorum ad inquirendum sedulitas nihil aliud est quam mera simulatio. Adde quod responsum Dei ex longinqua divinatione venatur Balac: quum tamen in corde insculptum esset testimonium voluntatis Dei. Sed haec est iusta perversae curiositatis ultio, dum impii volunt Deo legem imponere, ut suis votis subscribat. In externis caeremoniis nihil omittit Balac: suppliciter ad altaria Deo placando dat operam: sed interea vult illum sibi esse morigerum, nec aliter eum audire sustinet quam si fallaces blanditias proferat. 18. Tunc assumpsit parabolam. Diximus quid valeat haec loquutio, nempe magnificum splendorem prae se ferre in sermone, quo magis attentus sit auditor. Quo etiam spectat praefatio: Audi Balac, ausculta fili Sippor. Nam geminationes istae, ut plurimum sunt emphaticae, et aliquid non vulgare spirant. Iam quum negat Deum mentiri posse,