20:282 turbarum occasionem. Noster vicinus sex peditum signa apud Bressanos nobis vicinos populos suae ditionis collegit. Eo ipse venturus dicitur, ut regem futurum suum compatrem in transitu salutet. Dominus suos confirmet et omnia mala consilia infringat. Sed de his hactenus. Ex septem studiosis quos nobis commendaras tres tantum huc venerunt. Caeteros audimus Basileae substitisse, ubi saltem hoc commodi consequentur quod Castalionem non invenient. Pecuniam ad me nullam attulerunt, nec ego ab eis poposci. Tu scribes quod factum voles. Faciemus enim officium, et hoc tibi caeterisque collegis persuasum esse cupimus, eos qui istinc venient nobis non minori curae quam nostros ipsorum cives fore. Caeterum duo illi qui nunc ad vos veniunt pie et honeste vixerunt apud nos, quod etiam speramus vos re ipsa comperturos. Superioribus mensibus, quum Hertherus alter eorum ad me venisset et significasset se, quod certos quosdam libros emisset, pecunia egere, numeravi illi quinque coronatos quos pistoletos vocant. Eos nondum mihi reddere potuit, quod tibi volui significatum, ipsius etiam Hertheri voluntate. Fratres omnes te caeterosque collegas mecum salutant. Rogo autem ut haec quae ad te de rebus Gallicis scribo cum D. Blaurer o imprimis communices atque etiam cum D. Gualtero nostro, ad quem mitto literas quas abhinc quindecim dies a P. Moio ex Picardia accepi. Scripsissem et ego ad eum libenter nisi plane iam essem scribendo confectus. Sed brevi, favente Deo, quidquid hoc est iacturae cum foenore resarciam. Mi pater, rogo Dominum Iesum ut vos omnes teque inprimis conservet et sanctis vestris laboribus magis ac magis benedicat. Genevae 5. Aprilis. Tuus Beza. 4092. CALVINUS BULLINGERO. De tristi sua valetudine morbique cruciatibus queS" tus nonnulla adiicit de itinere Regis Galliae eiusque causis* (Ex Cod. Genev. 107a, fol. 289 unde sumpserunt Turretinus Cod. 108, fol. 138 et librarius Bernensis Epp. VI. p. 1156 quem sequutus est Simlerus Vol. 109.) S. Diuturni silentii veniam non peto, observando frater, quia per alios tibi innotuit quam iusta