55:281 281 CAPUT IV. 282 quasi indigne tractentur : quum potius hoc in lucro reputare, et Dei gratiam agnoscere debeant. Caeterum quum dicit, ut Christianus, non tam nomen quam causam respicit. Certum est, nihil omittere Christi adversarios ut evangelium infament: ergo quascunque probrosas voces comminiscantur, sufficiat fidelibus quod non nisi pro evangelii defensione laborant. In hac parte. Nam quum omnes afflictiones originem trahant a peccato, haec cogitatio in mentem venire piis debet. Ego quidem dignus eram cui Dominus et has et maiores poenas irrogaret pro peccatis: nunc autem vult me pati ob iustitiam, ac si essem innocens. Utcunque enim suam culpam agnoscant sancti, quia tamen in persequutionibus diversum finem considerant quem illis Dominus proponit, reatum suum deletum coram Deo et abolitum esse sentiunt. In hac parte causam habent glorificandi Dei. 17. Quandoquidem et tempus est. Consolationem illam amplificat, quam nobis affert causae, pro qua patimur, bonitas, dum affligimur pro Christi nomine. Nam haec, inquit, necessitas totam Dei ecclesiam manet, ut non tantum communibus hominum miseriis subiaceat, sed peculiariter et praecipue Dei manu castigetur: tanto igitur aequiore animo ferendae sunt pro Christo persequutiones. Nisi enim expungi e numero fidelium velimus, Dei ferulis nos tergum aptare convenit. Suave1) autem istud condimentum est, quod non ut in alios passim Deus sua in nos iudicia exercet, sed filii sui personam nobis imponit, ut non nisi eius causa et nomine laboremus. Porro hanc sententiam ex trita et perpetua scripturae doctrina sumpsit Petrus: idque mihi probabilius est, quam quod alii putant, certum aliquem locum notari. Hoc Domino iam olim fuisse usitatum, testes sunt omnes prophetae, ut prima castigationum exempla in populo suo ederet: quemadmodum paterfamilias in suos potius quam in alienos animadvertit. Quamquam enim totius mundi iudex est Deus, specialiter tamen in regenda sua ecclesia providentiam suam vult cognosci. Itaque quum surrecturum se totius mundi iudicem denuntiat, hoc fore subiicit postquam totum opus suum compleverit in monte Sion. Promiscue quidem in suos et alienos exserit manum suam : utrosque enim videmus communiter rebus adversis subiici: verum si fiat comparatio, videtur quodammodo reprobis parcere, prae ut in electos severus est. Unde illae piorum querelae, quod reprobi vitam in continuis delitiis transigunt : quod vino et cithara se oblectant, et tandem momento absque dolore descendunt in sepulcrum: quod pinguedo tegit oculos eorum: quod molestiis exempti, secure et suaviter, aliis con- *) Inane