47:281 281 CAPUT XII. 282 Lazari resurrectione, cuius delendae non aliud remedium excogitare potuit impietas, quam ut scelerata et exsecranda caede e medio tolleretur homo innoxius. Caeterum, quum in hoc totus sit Satan ut penitus obruat vel utcunque obscuret Dei opera, nostrum est ad continuam eorum meditationem sedulo intentos esse. 12. Postridie turba multa. Hunc Christi ingressum reliqui evangelistae fusius enarrant: summam tamen omnium hic noster complectitur. Primo autem loco tenendum est Christi consilium, nempe quod Hierosolymam ultro venit, ut se morti offerat. Nam mortem eius voluntariam esse oportuit, quia nonnisi obedientiae sacrificio poterat ira Dei erga nos placari. Neque enim eum latebat eventus. Priusquam tamen ad crucem trahatur, solenni ritu vult se tanquam regem a populo excipi. Imo palam declarat se regnum suum auspicari ad mortem pergendo. Etsi autem magna populi frequentia celebratur eius adventus, hostibus tamen ignotus est, donec impletis vaticiniis, quae postea suo loco videbimus, se verum esse Messiam comprobavit. Nihil enim omittere voluit, quod ad solidam fidei nostrae confirmationem faceret. Turba multa, quae ad festum venerat. Ergo advenae ad praestandum filio Dei pietatis Officium longe promptiores fuerunt quam cives Hierosolymae, quos tamen exemplo esse aliis omnibus decebat. Nam quotidie habebant sacrificia: templum semper erat in conspectu, quod eorum corda ad studium quaerendi Dei accendere debebat: illic erant primarii ecclesiae doctores: illic lucis divinae sacrarium. Nimis ergo foeda eorum ingratitudo, quod talibus exercitiis a pueritia imbuti redemptorem sibi promissum vel respuunt, vel negligunt. Sed hoc vitium saeculis fere omnibus commune fuit, ut eo audacius Deum homines contemnant, quo propius et magis familiariter se illis offert. In aliis autem, qui relictis domibus ad diem festum celebrandum convenerant, multo plus fervoris ut sollicite inquirant de Christo: et quum venire audiunt in urbem, illi obviam gratulandi causa prodeunt. Nec vero dubium est, quin arcano spiritus instinctu ad eum occursum excitati fuerint. Hoc prius factum fuisse non legimus. Sed quemadmodum tubae clangore aut voce praeconis subditos suos advocant terreni principes, quum imperii sui possessionem adeunt, ita spiritus sui impulsu Christus populum hunc collegit, a quo rex salutaretur. Quum in deserto ipsum turbae creare vellent regem, clam se in montem subduxit, tunc enim aliud regnum animo non agitabant, quam sub quo bene saginarentur non secus ac pecudes. Stulto igitur ac praepostero eorum voto indulgere et obsequi non potuit Christus, quin se ipsum abnegaret munusque abiiceret a patre iniunctum; At nunc regnum sibi asserit quale a