20:281 281 1564 APRIL. 282 tum est urbi equitum praesidium, qui utinam ita se gerant ut solos malos castigent. Cardinalis ille alius Granvella, sibi in inferioribus regionibus metuens, Bisantium iam advenit. Hispanus Gallo rescripsit quod fecisset legatus ipsius Lutetiae, regem ad concilium approbandum veluti belli denunciatione cogere volens, iniussu suo fecisse. Addidit, ne se quidem paratum subscribere, 3) et regi suadere ut edictum illud de pace inviolabiliter observet. Haec heri ex quodam amico Lugdunensi, magnae autoritatis homine, ut certissima accepimus. Rex proxima hebdomade profecturus est Trecis, celebri Campaniae urbe. Inde venturus est Barrum in Galliae et Lotharingiae finibus, sororem visurus. Inde traiecta Burgundia Lugdunum venire constituit. Provinciales tandem mitiores facti nostros admiserunt, et nunc ibi quoque constituuntur ecclesiae. Apud Occitanos nondum coercita Danvillaei rabies.4) Sed procul dubio regis adventus haec quoque, ut speramus, componet. Denique omnia ostendunt fractos esse adversariorum conatus, quod ad Tridentinum concilium attinet: qui si novum consilium inierint spero etiam fore ut dissipetur. Recte factum est quod moniti sunt de Augustana confessione boni illi principes. Nam hoc quidem magis metui quam Tridentinos crepitus. Quanquam, quod ad Galliam attinet, non dubito quin operam omnem ludant Ubiquitarii, quidquid tandem moliantur. Dolae factum est senatus consultum pro D. a Ria5) contra Mompelgardensem comitem, super castro quod Hericourt vocant. Hinc illa utrinque militum collectio, quae utinam non praebeat maiorum bant) alius locus esset audiendis concionibus designatus. Orta ob eam rem rixa fuerunt aliquot utrinque vulnerati et duo interfecti, unus pontificius alter ex nostris. Audito tumultu D. de Oarruges praefectus urbis accurrit cum satellitibus et tres aut quatuor ex pontificiis rixae autoribus interfecit: in reliquos diligenter inquiritur. 3) Languet p. 293. Soldan II. 195 ss. Gallum non subscripsisse constat. 4) Languet I. L p. 289: Danvilla filius Connestabilis praefectus provinciae Languedoc, se paulo inclementius gessit erga eos qui sunt nostrae religionis et eo est progressus ut concionatorem suspenderit. Multi fremunt et hoc ferunt indignissime nec scio quorsum res sit evasura. Audivi tamen, concionatorem praebuisse ei iustam causam indignationis nec voluisse ei iusta praecipienti obtemperare : quod an sit verum ignoro . . . . Sunt nonnulli ex nostris ministris quos cuperem non solum testimoniis scripturae sed etiam tota vita et praecipue modestia probare veram esse eam religionem quam profitentur 5) Claud. Franc, de Bye a. 1561 impetu ea improviso facto potitus erat oppido Hericourt, quod postea praefectus Mombelgardensis Von Hoeven vi expugnavit. Ab eo tempore comiiatui adiunctum mansit et sacra sunt reformata. (Sattler, Gesch. v. Wurtb. IV. 160 et Beyl p. 167; Duvernoy. Ephem. p. 91. 231.)