15:281 281 1554 OCTOB. 282 de transsubstantiatione sua quam intelligunt non omnino reiectam esse, utcunque execrentur Lutherani vocabulum) adsint corpus et sanguis Christi et vere exhibeantur cum illis rebus quae videntur, pane et vino, his qui sacramentum accipiunt (vide annon hoc quoque ad indignos torqueatur). Hanc sententiam constanter defenderunt nostri concionatores (audis illos iactare pugnas illas contra Zuinglium et Oecolampadium atque alios). Et comperimus non tantum romanam ecclesiam affirmare corporalem Christi praesentiam, sed idem et nunc sentire et olim sensisse graecam ecclesiam. Atque hic apponitur 8. Cyrilli testimonium quod tamen sanctissimus et doctissimus vir D. Ioannes Oecolampadius illo ipso tempore demonstrarat nihil facere pro confirmanda ipsorum corporali et carnali opinione. Nihilominus hic repeti oportuit in gratiam papistarum. Yerum audi quae sequuntur in Apologia: Haec recitavimus non ut hic disputationem de hac re instifueremus. Non enim improbat (observa mihi hanc sententiam) hunc articulum Caesarea maiestas, sed ut clarius etiam perspicerent quicunque ista legent (vide ut iam omnem sibi viam redeundi praecludant) NOS DEFENDERE RECEPTAM IN TOTA ECCLESIA SENTENTIAM quod in coena Domini vere et SUBSTANTIALITER adsint corpus et sanguis Christi et vere exhibeantur cum his rebus quae videntur, pane et vino. Haec hactenus pro confessione sua Schmalkaldici vel Protestantes. Pluribus non est opus verbis, apud te praesertim. (Folio 5, facie 2) In tua responsione scribis: Nempe coalescere nos oportere (inseri hic cuperemus unicam duntaxat voculam .,per fidem") in Christi corpus ut gratiae suae effectus9') etc. Etenim Dominus nobis coniungitur per spiritum suum, nos fide illum recipimus etc. quod et in consensione expressum est. (Folio 7, facie 2) Hunc totum locum ab his verbis: quod dicimus non omnibus ete . usque ad haec verba: Ac merito sorbonicum illud figmentum repudiamus,9) sic placeret referre : quod dicimus non omnibus promiscue sed electis Dei tantum, ad quos interior et efficax spiritus operatio pervenit, prodesse signa clarius est quam ut longa refutatione Indigeat. Interim in effectu sacramentorum et ipsius Dei operantis in verbo et sacramentis observamus discrimen inter spiritualem perceptionem corporis et sanguinis Christi et inter visibilem vel externam sacramenti perceptionem, itemque inter homines ipsos qui sacramenta percipiunt, ne ingrati et iniqui aestimatores gratiae Dei reperiamur, neque Deo sanctissimo imputemus quod est culpae humanae. Id quod veteres ecclesiae doctores ante nos fecerunt j veluti 8. Augustinus tum alibi tum 8) Opp. I I. p* 19 fin. 9) ib. pag. 24.