7:280 Extremae se crudelitatis damnari ab omnibus intelligit, quod tamdiu variis ludificationibus tempus extrahat. Cur non igitur, quoad citra suum dispendium potest, satisfaciat imperitis, concilium subinde indicendo, quod nunquam habeat? Si quis autem miretur, cur tantopere concilium reformidet papa, in quo nulli bono patebit locus, inde reputet, quam sit prodigiosa tyrannidis species, quae non nisi per terrorem et metum retineri potest. 39) En quid premat sanctissimum patrem. Non audiendo aut disceptando tractari vult causam Protestantium, sed hoc commodissimum fore putat, si ab illis damnandis exordiatur. Quanquam vix isto honore etiamnum eos dignabitur, ne rem actam agere iterum incipiat, sed exsequendam in eos sententiam mandabit. Et certe non male consulit suis rationibus, dum, ne causa tam dubia et sibi periculosa retractetur, sollicite cavet. Quid ergo, si audiatur, Protestantibus reliquum est, nisi ut causae suae defensione omissa, se illi suaque omnia dedant? [pag. 76] 40) Utinam quidem vere coalescant Germani omnes in verum fidei consensum, sibique mutuo sub uno capite adhaereant, nempe Christo. Imo totus in hanc unitatem reducatur orbis, quo impleatur illud, quo certum est solidam ecclesiae perfectionem contineri, hoc est, ut fiat unum ovile, et unus pastor: sed reclamat papa, qui pro nihilo