5:280 quam in partem esses accepturus obstreperas istas meas voces: sed substiti etiam [pag. 46J paulum in ipsa scribendi cogitatione, et parum abfuit, quin consilium prorsus abiicerem: quod inter suaves illas Sirenum cantiones ullum sanis 1) consiliis locum fore, confidere vix audebam. Enimvero quum mecum rursum reputarem, quantos in scopulos incautum te paulo post illisurae essent hae ipsae, quae nunc tibi suaviter arrident illecebrae : hoc me amicitiae nostrae veteri, fraternaeque paene coniunctioni putavi debere, ne in exitialem ruinam ferri te sciens ac videns, quum praecipitanti manum dare liceat, dissimulem. Non dissimulabo igitur, et extremum hoc, quod a me deberi existimo necessitudini nostrae, officium persolvam. Cuius si fructus aliquis exstiterit, qualem emergere et vehementer cupio et libenter sperem, magnam labori meo gratiam ipse retuleris. Sin minus, neque sic tamen operae poenitebit: quae ut tibi sit et aliis quibusdam, vel etiam centum, si libet, ac mille lectoribus infructuosa, nonnullos tamen fore plane confido, qui ad rem usque adeo seriam, animi intentionem propius admovebunt. Quanquam enim qui ex illo romanae mensae calice semel vel hauserunt vel minimam guttam delibarunt, eos venefica illa potione ebrios fere omnes videmus: nisi tamen vehementer fallor non sic omnes obstupuerunt, ut non possint unus et alter meis aculeis, quibus hic eorum somnolentia pungetur, excitari. Quamobrem hanc epistolam sic tibi destinavi, ut qui in eadem (ut dicitur) tecum navi vehuntur, omnes sibi scriptam intelligant. Nam neque in uno sacerdotii genere tractando (quod tibi satis erat) eam consumere, sed per universam vestraium opum colli) Edd. 1552.1611 male: satis. Gallus scribit, saincts.