25:280 let: deinde viginti hominum millia oculos perstringunt, ac si maior quintuplo numerus foret. Postremo iusta statura hinc aestimatur. Atqui Balaam pronunciat prophetico spiritu longe plus se videre in populo Dei quam ferat locorum distantia: quia ut erat in alta specula locatus, pro communi sensu contempsisset pusillos homines. Dicit autem habitaturum esse solum, ut alienis auxiliis minime indigeat. TQ^ enim tantundem valet ac solitarie, vel seorsum. Dicitur ergo populus ita habitaturus esse, ut sua sorte contentus sit: non desideret alienas opes, neque accersat aliena auxilia. Caeterum quod populus nunc ad Aegyptios, nunc ad Assyrios se conferens, perversis foederibus se implicuit, non pugnat cum hoc vaticinio, ubi non de virtute populi, sed tantum de benedictione Dei agitur, quae iterum in Deuteronomio capit. 33, 28 celebratur iisdem verbis. Quod sequitur, non reputatum iri inter gentes, non debet intelligi de contemptu: ac si dictum esset, nullo fore loco vel gradu: sed dignitate et praestantia extollitur electus populus supra alios omnes: ac si diceret, nullam fore gentem sub coelo parem vel secundam. Etsi autem florente quoque populi statu fuerunt aliae monarchiae opulentiores, et superiores tam hominum numero quam omni copiarum genere, non tamen destitit excellere populi conditio: quia non tam divitiis et externo apparatu quam Dei adoptione eximius erat. Sicuti mons Sion prae aliis montibus nobilis vocatur, quoniam illic sibi domicilium elegerat Deus. Alii exponunt, solum fore populum, ut gentibus non comparetur: quia separata erit eius religio a toto orbe, nec se miscebit profanis sordibus. Verum simplicior est ea quam adduxi expositio. 10. Quis numerabit. Hinc apparet divinitus suggestum fuisse ipsi Balaam quid esset dicturus: quia verba recitat ex solenni Dei promissione, ubi confertur semen Abrahae terrae pulveri. Caeterum tenendum est quod nuper attigi, quamvis populi scelere ad exiguum numerum redacta fuerit illa multitudo, non tamen frustra hoc fuisse pronunciatum: quia paucitas illa tandem exundavit, ut totum mundum repleret. Sobolem ergo hyperbolice infinitam fore dicit: quoniam quarta pars vix erit numerabilis. Votum quod in fine ponitur, magis emphaticum est quam simplex affirmatio de aeterna populi felicitate. Utinam, inquit, eundem cum ipsis sortiar exitum. Nam primo, quisque sibi optime consultum cupit : deinde fatetur Balaam se indignum esse qui censeatur in electo Dei populo. Unde colligere promptum fuit quam stulte confideret Balac eius maledictioni. Porro his verbis perpetuam felicitatem notat: quasi diceret, beatum fore tam in morte quam in vita. Interea testis est futurae immortalitatis : non quod apud se meditatus fuerit cur optabilis esset mors rectorum: sed Deus homini