20:280 4091. BEZA BULLINGERO. Varia nova de Calvino aegrotante, de tumultibus per Galliam ortis, de morte Castellionis, de bello Mombelgardico ete. (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 154.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. S. Mi pater, rarius scribo quam velim, quod tabellarii sese non offerant. Is est rerum nostrarum status qui ante fuit, quamvis crescant magis ac magis hostium minae. Putarunt commodissimam hanc esse purgandi sui rationem, si in nos regererent quod ipsos satis constat in nos esse molitos. Clamitant ergo nos conatos fuisse aliquot eorum arces per insidias occupare. Nempe quia sic feroces sumus, et ita instructi pecunia et milite, ut priores velimns illos lacessere, et ultro, nullo etiam viris praetextu, iniuria illata bellum accersere, quasi denique, si quid tale nobis in mentem venisset, ita insaniremus ut in media hostili ditione occupare vellemus quae neque nos iuvare possent in bello, neque a nobis ullo modo defendi. Incredibilem ergo istorum impudentiam esse oportet, quos non pudet tam absurda comminisci, et laus sit Deo nostro qui illos cogat ad tam turpia consilia descendere, quorum procul dubio infamia in ipsorum caput redundabit. Nos interea pergimus in nostro mediocri statu, et pergemus quamdiu Dominus volet, nulli hominum esse molesti et gratificari omnibus pro virili studentes. Calvinus noster, quod unum nos vehementer torquet, perpetuis morbis cruciatur,*) et quamvis interdum videatur nonnihil respirare, tamen ita affligitur ut multo minus laetae spei habeamus quam velimus. Ego quoque abhinc aliquot dies coepi asthmate laborare, nec sum levatus sanguinis missione. Sed tamen bene spero et prae illius cruciatibus meos dolores pro nihilo duco. In Gallia papistae, qui putabant ad Cardinalis adventum ecclesiam Dei statim ruituram, coeperunt multis locis tumultuari. Rhotomagi inprimis caedes primum ab illis facta, deinde a quibusdam ex nostris vim illorum repellentibus repetita.2) Imposi- 4091.1) vide sequentem. 2) Languet d. d. 17. Mart p. 288: Rothomagi quum ante octiduum nostri redirent a concione quae habita fuerat in arce cuiusdam nobilis quae abest ab urbe tribus miliaribus, pontificii voluerunt eos ab urbe excludere, eo quod (ut aie-