15:280 nolunt panem Domini in coena esse verum et naturale corpus Christi, quod impius Iudas ore corporis sui perinde ut sanctus Petrus et omnes sancti percipit; is nihil ad me scribat, nihil mecum agat, nullam concordiam vel communionem apud me speret. Atque hic murus aheneus esto, Da wirt nichts anders ausz. Edidit propositiones contra theologos Lovanienses (1545). Quindecima vero sic habet: In eucharistiae sacramento venerabili, ADORABILI, est et exhibetur et sumitur vere et re ipsa corpus et sanguis Christi tam a dignis quam indignis. Vigesima septima sic habet: Haereticos serio censemus et alienos ab ecclesia Dei Zuinglianos et omnes sacramentarios qui negant corpus et sanguinem Christi ore carnali sumi in venerabili eucharistia. In hac autem confessione et condemnatione nostra mortuus est. Nam mox sequentis anni 1546 mense Februario migravit ex hoc saeculo. Ista vero sunt maxime quae nos serio commovent, ut omnino putemus ea quae de Luthero inseruisti nostrae responsioni pro consensu nostro, longe maiori cum fructu et tutius quidem omitti, quam poni et evulgari, crabronibusque occasionem nos impetendi obiicere. Iam quod attinet ad Confessionem Augustanam, 7) monemus et hic tibi caveas, frater, ne rursus impingas frustraque existimes homines istos illa falso gloriari. Nam nostra sententia vere. non ialso, illa gloriantur. Etenim indubitatum est iiiius Confessionis autorem fuisse primarium D. Lutherum. Quis vero credat in fervore contentionis Lutherum a semetipso dissensisse qui alibi palam iactitat, confessionem illam esse suam. Sed commode, inquis, licebit ipsam hodie exponere, doctis maxime et piis viris conniventibus neque refragantibus commodae expositioni. Caeterum hic quoque, care Calvine, tam crasse loquuti sunt et tam barbare egerunt, ut non possit ullus induci fucus. Iactitant enim consensum in hoc articulo Caesaris et Papistarum. Quinimo, ne ulla eis unquam pateret elabendi rima, ita se coniunxerunt Papistis, ut nunquam sine pudore ab illis amplius avelli queant: dum diserte confitentur se sequi doctrinam in hoc articulo romanae ecclesiae atque adeo receptum in tota ecclesia. Nolumus haec narrantibus credes: crede ipsorum Apologiae cuius haec sunt verba (fol. 91, M 5): Decimus articulus approbatus est (a quibus, oro, nisi ab hostibus professis evangelii qui alios ipsorum articulos reprobarunt, hunc non item. Viderunt enim illos nihil variare ab ipsorum errore) in quo confitemur nos sentire quod in coena Domini vere et substantialiter (hoc concesso nihil litigant papistae 7) Be qua in Opp. I I p. 19.