1:280 [A 1 ; B 1 ; C 1. 1) non requiescit, quamdiu sibi est incognitus, hoc est suis dotibus est contentus, et inscius suae miseriae? Proinde unusquisque sui agnitione non tantum instigatur ad quaerendum Deum, sed etiam ad reperiendum quasi manu ducitur. 3. Rursum, hominem in puram sui notitiam nunquam pervenire constat, nisi prius Dei faciem sit contemplatus, atque ex illius consideratione ad se ipsum inspiciendum descendat. Nam (quae ingenita est omnibus nobis superbia) iusti semper nobis videmur et veraces et sapientes et sancti, nisi manifestis argumentis, iniustitiae, mendacii, stultitiae et impuritatis nostrae convincamur. Non autem convincimur, si in nos duntaxat ipsos respicimus, et non in Dominum quoque; qui unica est regula ad quam exigendum sit istud iudicium. Quia enim ad hypocrisin natura propensi sumus omnes, ideo inanis quaedam iustitiae species pro iustitia ipsa nobis abunde satisfacit. Et quia nihil non est inter nos 2) plurima obscoenitate inquinatum, quod paulo minus foedum est pro purissimo recipimus, si mentem nostram intra humanae pollutionis fines continemus. Non secus atque oculus, cui nihil alias obversatur nisi nigri coloris, candidissimum esse iudicat, quod tamen subobscura est albedine, vel nonnulla etiam fuscedine aspersum. Quin ex corporeo sensu propius adhuc discernere licet, quantum in aestimandis animae virtutibus hallucinemur. Nam si vel terram despicimus medio die, vel intuemur quae aspectui nostro circumcirca patent, validissima per- 1) A denotat ed. 1539, B 1543, C 1545. Posteriores sectionum numeris signantur in omnibus iisdem. 2) nihil est inter nos quod non sit 1553 et seq.