49:28 tarem, sic reddidi. Idololatriae flagitium proprie notat. Creaturae enim dari honor, religionis causa, non potest quin a Deo indigne et per sacrilegium1) transferatur: frustraque excusatur propter Deum imagines coli : quando hunc cultum non agnoscit, nec sibi acceptum fert Deus. Et omnino tunc non colitur veius Deus, sed factitius, quem sibi caro somniavit. Et quod subditur qui est bened i c t u s , in maiorem idoloatrarum ignominiam dictum interpretor, in hunc sensum, Quem solum honorari, adorarique oportuit, et cui fas non fuit quidquam vel minimum auferri. 26. Propterea tradidit illos Deus. Velut inter* posita parenthesi redit ad id quod prius coeperat de ultione Domini: ac primum specimem affert in horrendo facinore praeposterae veneris: unde constat non prostitutos modo fuisse in beluinas cupiditates, sed infra bestias prorupisse, quum totum naturae ordinem everterint. Deinde enumerat longam vitiorum seriem, quae quum saeculis omnibus exstiterunt, tum vero passim regnabant licentissime. Nec refert quod non laborabant singuli tanta vitiorum colluvie: nam in vulgari hominum turpitudine taxanda satis est, si ad unum omnes recognoscere aliquem naevum coguntur. Sio ergo habendum est, Paulum hic ea flagitia perstringere, quae et saeculis omnibus vulgaria fuerant, et ea potissimum aetate erant passim conspicua. Nam illa, quam brutae pecudes abominantur, spurcitia mirum quantopere tum divulgata esset: alia vero popularia erant. Deinde eum catalogum scelerum recensere, in quo universum hominum genus comprehendatur. Nam etsi non omnes vel homicidae sunt, vel fures, vel adulteri: nemo est tamen qui non deprehendatur aliquo vitio inquinatus. Passiones ignominiae vocat, quae hominum etiam opinione sunt pudendae Respondent autein Dei inhonoratione 27. Quam decuit erroris mercedem. Excaecari enim merentur, ut obliviscantur sui, nec quid sibi conveniat videant, qui ad oblatam Dei lucem oculos clauserunt sua malignitate, ne gloriam eius conspicerent: denique ut caecutiant in meridie^ quos non puduit eocstinguere (quantum in se erat) Dei gloriam^ quae sola nos illustrat. 28. Et quemadmodum non probaverunt Observanda in verbis allusio, quae aequam peccati et poenae relationem eleganter indicat. Quia non probaverunt permanere in Dei cognitione, quae sola mentes nostras ad recte sapiendum dirigit, perversam illis mentem dedit Dominus, quae nihil iam probare posset. Quod autem ait non probasse, perinde est ac si diceret, cognitionem Dei non esse persequutus quo debuerant studio, sed cogitationem potius suam data opera a Deo avertisse. Significat ergo eos l) derivetur et