37:28 enim distinguitur ab omnibus idolis, quae temporalia sunt, et conficta ab hominibus: quod profecto si animis nostris vere insideret, non esset amplius diffidentiae locus. Nam si aeternus est Deus, nunquam mutatur aut labascit. Hoc enim coniunctum aeternitas habet, ut nunquam sit mutationi obnoxia, sed perpetuo sibi constet. Quae quum non satis tenerent Iudaei, quamvis saepius audiissent: ideo propheta hac obiurgatione ipsos excitare voluit, ut ostendat bis reos fore coram Deo, qui edocti tam plurimis eius beneficiis quam verbo honorem tamen quem decet et gloriam ei non tribuant. {Non fatigatur.) Duo hic docet propheta: primum, non fatigari Deum benefaciendo: deinde, sapientiam eius a nemine pervestigari. Priore membro ostendit nihil obstaturum Deo quominus beneficentiam suam prosequatur: quia similis non est hominibus, quorum exhauriuntur facultates saepius largiendo, aut qui nova subinde officia praestando fatigantur, aut quos suae liberalitatis poenitet. Inexhausta enim est ipsius beneficentia: si patribus liberalis fuit, posteros non minore liberalitate et munificentia prosequetur. Quod autem saepenumero aliter agit Deus quam nobis expedire putemus, occurrit propheta, et consilium eius incomprehensibile esse dicens, admonet minime esse murmurandum, quamvis non statim votis nostris obtemperet: quia nihil ad spem nostram fovendam aptius quam haec sobrietas, ubi reputantes quam mirabiliter operetur Deus in suis servandis, arcano eius consilio nos subiicimus. 29. {Dans lasso.) Nunc accommodat propheta generales sententias quibus usus est ad praesentem causam. Hoc enim ipsius consilium esse diximus, ut populum melius animet, atque in spem erigat. Quod autem Iudaei tunc fracti erant viribus, omnique robore destituti, ideo admonet officium Dei esse, iis qui hoc modo fessi sunt ac debilitati opem ferre. Commendat igitur potentiam Dei hac circumstantia, ut colligant vel statuant non esse dubitandum de salute quamdiu ipsum propitium habuerint. Propheta quidem populum respexit, qui captivus in Babylone tenebatur: sed nobis quoque hanc doctrinam accommodare debemus, ut quoties nos deficient vires, ac prostrati fere iacebimus, hoc veniat in mentem: Dominum lassis manum porrigere, qui omni ope destituti deficiunt. Sed prius lassitudinem nostram et inopiam a nobis sentiri necesse est, ut impleatur illud Pauli, Virtus Dei in infirmitate nostra perficitur (2. Cor. 12, 9). Nisi enim serio in animis nostris perculsi et convicti simus nostrae infirmitatis, auxilium a Deo opportunum habere non possumus. 30 et 31. {Fatigantur adolescentes.) Hac comparatione magis illustrat propheta quod ante dixerat :