36:28 suas clades nunciare: quemadmodum nec Amos vocationis suae fines egrediebatur, quum neque parcebat Iudaeis, licet ad eos missus non esset. Exemplum familiarius erit de Petri et Pauli vocatione, quorum alter Iudaeis, alter gentibus destinatus erat. Nec tamen Petrus ultra metas officii sui perrupit gentibus praedicando, veluti dum ad Cornelium profectus est: nec Paulus, Iudaeis suam operam offerens, ad quos recta pergebat, simulatque urbem aliquam ingrediebatur. Idem de Isaia censendum est : nec enim dum attentus est ad docendos Iudaeos, et in hunc scopum ex professo studium suum dirigit, fines suos transgreditur, obiter aliarum etiam nationum mentionem faciens. Iudam hic pro tota natione accipit: Ierosolymam, pro sede regni praecipua. Nec enim secernit ipsam a Iudaeis, sed % eCox^v veluti caput nominat, ac si quis hodie propheta regnum Galliae et Lutetiam, quae caput est gentis, compellaret. Idque operae pretium fuit, ne Ierosolymitani sese eximerent, quasi vacuos omni culpa, aut propter dignitatis eminentiam legibus solutos, atque ita ad rusticos et plebeculam prophetas amandarent. Falluntur autem qui seorsum Ierosolymam nominari volunt, quod in tribu Beniamin sita esset: quum dimidia tribus, quae posteris Davidis parebat, sub Iudae nomine comprehendatur. 2 . {Audite coeli.) Isaias hic Mosem imitatus est (Deut. 32. 2), sicuti mos est omnibus prophetis. Nec dubium quin alluserit ad celebre canticum illud Mosis, ubi coelum et terram statim ab exordio adversus populum contestatur: quae contestatio certe gravissima est. Nam perinde valet, ac si ad muta elementa et sensu carentia uterque se converteret, quia iam nullae hominibus sint aures, vel obstupefacti sint omnes sensus. Sic ergo loquitur Isaias, ut de re prodigiosa et stupenda, quae brutis etiam elementis horrorem incutere debeat. Quid enim magis horrendum quam Israelitas deficere a Deo, a quo tot beneficiis ornati erant? Qui per Coelum angelos, per Terram homines intelligunt, vim istorum verborum nimium extenuant, ideoque quidquid est vehementiae et gravitatis enervant. Porro omnes fere interpretes statuunt hic clausulam : Quoniam Dominus loquutus est, perinde ac si innueret propheta, simulatque sacrosanctum os Dominus aperit, omnia debere intenta esse ad excipiendam eius vocem. Et certe uberior in speciem videtur haec sententia: verum circumstantia loci alium contextum requirit: ut scilicet illud Audite referatur non ad quemlibet sermonem generaliter, sed tantum ad expostulationem quae proxime sequitur. Quare sensus est; Audite querimoniam quam Dominus profert in medium: Filios educavi, ete. Refert enim portentum, ad cuius conspectum perhorrescit, ut cogatur mortuas creaturas praeter