30:28 erimus fanaticis illis hominibus suas blasphemias plenis buccis despumantibus, et adversus hanc doctrinam frementibus, quod illam sensibus suis et mentis viribus capere non possint. Sane nostris sensibus Dei voluntas quidem varia et sibi contraria videtur: quemadmodum et Paulus Dei sapientiam vocat multiformem, unde fit ut ad illam caecutiamus, et ad illam viarum Domini abyssum immensam stupeamus : verumtamen Dei nihilominus voluntas una et simplex est. Et quod iam nostri sensus assequi non possunt, videbimus quum in ipsius gloriam transformari fuerimus, et Deum sicuti est videbimus. Nunc enim tanquam ex parte cognoscimus et in obscuritate: quapropter necesse est nos exspectare diem plenae revelationis, in quo comprehendamus quae iam infinitis partibus omnes nostros sensus superant et occulta sunt. Sic enim Deus ista disposuit. Et hactenus de proposita illa quaestione, quomodo mansurum fuisse et stabiliendum dicatur regnum in manu et familia Saulis, si Dei verbo se obsequentem praestitisset. Deus enim labi illum voluit, ut Davidem in regiam dignitatem eveheret, et in regni possessionem mitteret. Idcirco dicitur Deus hominem secundum cor suum reperisse: quibus verbis Samuel ostendit merito Saulem fuisse reiectum. Neque enim aeternum illud decretum respicit, quo Deus per prophetam suum praedixit sceptrum a tribu Iuda nunquam recessurum. Sed hominem se dicit reperisse secundum animum suum, quod Saul sua culpa exauctoratus sit: quod a Deo propter peccatum non esset approbatus, sed reiectus. Atque hanc ob causam regnum ipsius non fuit diuturnum. Caeterum verissimum est Davidem gravissime in multis Deum offendisse: et quidem longe gravius quam Saul in hoc facto. Neque enim aut terrore perculsus, aut alio vehementiore metu adactus est ad Uriam interficiendum, aut ad Dei nomen quantum in ipso fuit, blasphemis impiorum vocibus et lacerationibus exponendum, aut ad tam turpe et foedum adulterium committendum. Quibus vitiis longe gravius coram Deo peccavit. Sed Deo ipsi peccata illa condonare visum est, et ex mera sua gratia quod semel decreverat apud se voluit ad finem suum perducere, regnumque in tribu Iuda et Davidis familia erigere et confirmare, donec adveniret ille rex regum Dominus noster Iesus Christus. Atque haec est vis verborum illorum, Iehovam quaesivisse sibi virum secundum animum suum. Caeterum non inde tamen sequitur Davidem aliquid ante hoc Domini decretum boni fecisse aut cogitasse, quo Dominum commoveret, ut deinceps videbimus. Sed Deus ilium elegerat et ad hunc usum, licet incogitautem, destinarat. Ita Dominum videmus Ieremiam prophetam compellare, antequam ex utero matris egressus esses, ego te ad hanc vocationem