24:28 violenter premi, se offerre patronos, et quantum in se est intercedere: ne robustior praevaleat. Fieri hoc vix potest quin exasperemus eos qui prompti sunt ad nocendum: sed nihil tanti esse nobis debet ut eorum protervia obruatur aequitas, nobis tacentibus. Nam dissimulatio in hac parte species est consensus. Modice autem et lenibus verbis eum castigat Moses, qui fratri erat iniurius: quia non tam exprobrare vult culpae gravitatem quam remedium quaerit sedandae eius ferociae. 14. Quis te constituit. Nihil mirum si homo scelestus ac nequam adeo placidam admonitionem contumaciter repellit. Sic enim solent quibus ius et fas perrumpere decretum est, simul atque arguuntur, tumultuari, et conviciis abigere probos monitores. Et certe rarae virtutis est culpam agnoscere, et modeste admittere correctionem. Quo autem quisque deterior est atque gravius peccavit, eo magis superbit admonitus, et maiore licentia iurgatur: ideoque ad hanc indignitatem ferendam paratos esse oportet quicunque ad compescendos improbos se accingunt. Et tamen ex petulantia unius colligere licet quam perversa fuerint totius fere gentis ingenia. Qua ratione Stephanus dicit (Act. 7, 35) Mosen fuisse a suis reiectum, unde omnes ingratitudinis convincit. Verum ut populo parcatur, docemur hoc exemplo quam indomabilis sit eorum natura quos Deus non mansuefecit. Neque enim minus duriter castigationes repellit eorum pervicacia, quam ab incude excipitur ictus mallei. Quando igitur ita sunt praefracti ut decies fracti nunquam tamen corrigantur: nihil mirum si Deus in illos asperius saeviat, quemadmodum facturum se denunciat per os Davidis (Psal. 18, 27). Hoc ne experiamur, mature nos submittamus Dei ferulis: et quando non omnibus datum est rogemus ut nos ad veram docilitatem formet. Quid enim proficiemus contra stimulum calcitrando? Adde quod talem contumaciam sequitur comes belluina quaedam immanitas, ut in hoc exemplo iterum cernimus. Rogat Mosen vile et abiectum mancipium quis eum constituit iudicem super Hebraeos: ac si non esset ipse cum toto suo genere expositus omnium contumeliis. Colaphum si quis incussisset ex infima plebe aegyptiaca, non ausus esset mutire: contra blandam admonitionem non minus imperiose protervit ac si ab omni subiectione esset liber. Deterius etiamnum quod sequitur, an vis me occidere sicut Aegyptium? Debuerat Mosen, ob tale pii studii documentum, non secus ac Dei angelum amplecti: atqui beneficium in crimen vertens, non modo odiose exprobrat quod laude prosequi aequum erat, sed etiam minatur. Interea dubium non est quin perculsus fuerit sanctus vir impetuosa tentationis machina, ubi in gente sua deprehendit tantam barbariem. Aegyptios quidem sciebat sibi professos