20:28 Nec satisfecit suis Witembergensibus. Plurimos graviter offendit passim. Princeps Hassus hoc mense Stutgardiae fuit.8) Nam filius eius Ludovicus principis Wirtembergensis filiam duxit uxorem et nuptias celebravit prope regio luxu instructas, ut audio, non sine multorum offensione qui inopia rerum tantum non emoriuntur. Utinam affinitas illa non mali aliquid det. Male et imprudenter, meo iudicio, fecit Zari" chus noster et Sturmius, qui subscribendo confessioni Augustanae et Apologiae triumphandi materiam adversariis praebuerunt uberrimam.9) Vix credas quam offendantur passim infirmi, quam insolenter exsultent Lutherani insultentque Zuinglianis et Calvinistis. Dominum oro ut huic malo ipse medeatur. Receptus est hic in schola nostra concorditer gener meus Iosias Simlerus10) in locum beatae memoriae Martyris nostri, et adiunctus est ei collega vir piissimus et doctissimus D. Ioannes Wolphius, qui in munere quidem suo perseverabit (est autem pastor insignis cuiusdam in urbe apud nos ecclesiae), sed simul etiam profitebitur. Fiet hoc per vices, quo facilius utrique possit satisfacere. Adempta sunt insuper huic quaedam onera ut iam facilius profiteri possit. Orate pro nobis Dominum ut eorum laboribus benedicat et scholam ecclesiamque nostram conservet ete. Nulla unquam hominum memoria frumentum veniit tanto pretio quanto nunc. Medimnus tritici, qui vendebatur duobus florinis, nunc emitur quatuor. Interim non invenitur frumentum. Mira ergo est inopia fames et calamitas. Dominus misereatur nostri et avertat iram suam a nobis. Orate pro nobis. Quid Basileae actum sit in comitiis i r ) tu melius nosti. Ego nondum plene a legato nostro edoctus sum quomodo negotium habeat ete. Undique coarctor miseriis. Dominus adsit nobis. In hoc optime vale, carissime frater. Audimus Genevam rediisse carissimum nostrum fratrem et symmystam Bezam. Gratulamur illi felicem reditum, et oramus ut illum nostro nomine salutare digneris. Rependet illi Dominus labores illos quos in Gallia sustinuit maximos et saluberrimos. Merito amatur a nobis et fit plurimi. Salveant Ionvillaeus et Budaeus caeterique viri boni. Salutant vos fratres 8) Bommel, Philipp d. Gr. L 584; Kugler, Hz. Christoph II. 624; Eeppe, Gesch. d. deutschen Prot. II. 26. 30. 9) N. 3935. 3936. 10) Adami Vit. theol. 244 hoc factum dicit d. 19. Iunii. Cf. Laben H. Bullingerus in Mise. Tig. L P. 2. p. 76. Buchat VI. 502. Eius imago exstat in Bezae leonibus. Ipse Simlerus Orationem habuit et edidit de vita et obitu P. Martyris 1562. 11) Vide quae adnotavimus ad N. 3933.