2:28 Quod ipsum nos quoque certe experiremur, nisi nostra ingratitudine corrumperemus hoc tam singulare Dei beneficium, ac in exitium nostrum verteremus quod nobis unicum salutis praesidium esse debuerat. Sed ad te revertor, o Rex. Nihil te moveant vanae illae delationes, quibus terrorem tibi iniicere nituntur nostri adversarii: non aliud hoc novo evangelio (sic enim appellant) captari ac quaeri, nisi seditionum opportunitatem ac vitiorum omnium impunitatem. Neque enim divisionis Deus noster autor est, sed pacis; et filius Dei non peccati minister est, qui venit ad dissolvenda opera diaboli. Et nos talium cupiditatum immerito accusamur, quarum ne minimam quidem suspicionem unquam dedimus. Scilicet nos regnorum inversionem meditamur, quorum nulla unquam factiosa vox audita est, et vita semper quieta simplexque cognita fuit, quum sub te viveremus; et qui nunc etiam, domo profugi, tibi tamen regnoque tuo fausta omnia precari non desinimus. Scilicet nos impunitam vitiorum petulantiam aucupamur, quorum in moribus etsi multa reprehendi possunt, nihil tamen tanta insultatione dignum. Nec tam infeliciter, gratia Dei, in evangelio profecimus, quin istis obtrectatoribus vita nostra, castitatis, benignitatis, misericordiae, continentiae, patientiae, modestiae et virtutis cuiusvis exemplum esse possit. Nos sane Deum sincere timere et colere re ipsa palam est, quando tum vita tum morte nostra nomen eius sanctificari petimus, et ipsa invidia coacta est quibusdam nostrum innocentiae et civilis integritatis testimonium dare, in quibus id unum morte plectebatur quod singulari in laude ponendum erat. Quod si qui sub praetextu evangelii tumultuantur (quales hactenus aliquos in regno tuo fuisse non compertum est) si qui vitiorum suorum licentiae libertatem gratiae Dei praetexunt (quales permultos novi) sunt leges et legum poenae, quibus pro meritis graviter coerceantur: modo ne interim evangelium Dei ob scelestorum hominum nequitiam male audiat. Habes, Rex, satis multis expositam calumniatorum virulentam iniquitatem, ne in eorum delationes ultra modum credula aure propendeas. Vereor etiam