16:28 ita erit commendatus ut nihil simus praetermissuri quo possint ipsius studia adiuvari et mores etiam informari. De pretio caeterisque conditionibus Beraldus ipse, ut opinor, ad te scribit. Si fortassis maius videbitur pretium quam sperastis, duo inprimis hic erunt patri pueri ipsius explicanda, nempe triplicatum esse hoc anno apud nos vini pretium et annonam etiam paulo factam cariorem quam anno superiore:1) deinde hanc esse nostram conditionem ut nihil prorsus ex vectigalibus annuis colligamus, 2) quemadmodum cives solent, sed omnia praesenti pecunia sint in macello ac foro redimenda. Sed in summa hoc tibi affirmo nullum hic lucrum a Beraldo captari, sed hoc unum ut sine suo detrimento puerum honeste alere ac instituere et vobis omnibus fidem suam approbare possit. Sed de his, ut opinor, minime dubitas et pro tua prudentia omnia constitues. De foedere Genevensi nos quoque vehementer conficit haec sollicitudo. Neque enim dubium est quin, nisi Dominus providerit, certa inde pernicies illi ecclesiae immineat. Hoc iam pridem viderunt et monuerunt omnes boni et cordati homines qui illic sunt, et is inprimis in cuius caput conantur nonnulli totam huius rei invidiam transferre, immerito quidem et valde (ne quid gravius dicam) impudenter, quum nemo unus maiorem adhibuerit operam ut totum hoc dissidium componeretur. Utinam igitur Dominus nostri misertus animos principum coniungat, et Satanae consiliis viam obstruat. Utinam etiam illustrissimo vestro senatui vobisque omnibus egregiam hanc voluntatem confirmet, ut vestras hic partes interponatis. Erit enim procul dubio et piis omnibus gratum hoc vestrum studium, et ecclesiae Dei ita utile ut nihil supra. Itaque nihil necesse est ut de hac re pluribus ad te scribam. Sed tamen rogo ut non prius conquiescatis quam res fuerit impetrata, pro qua non dubito quin ipsi Genevenses brevi sint ad vos missuri.3) De rebus nostris haec tantum habeo quae scribam. Lugduni aiunt esse cautum regis edicto ne quis ex his regionibus a quoquam hospite tecto excipiatur qui non prius apud urbis magistratum nomen ediderit. Ita nimirum omnibus exsulibus imminet certum exitium si eo sint profecti. Sed Dominus hic quoque suis prospiciet. In Andegavensi ecclesia ita auctus est fidelium numerus ut superioribus diebus tertius minister mittendus fuerit.4) 2387.1) Teste Pierrefleur Mem. 343 hoc anno un char de vin decem scutatis veniebat, sequente tribus, annona autem propter sterilitatem a tredecim solidis (sols) ad 28 et 30 ascendit. 2) quia cives non erant 3) De Boseti et Botellerii legatione qui postridie Cal Mart reduces fuerunt vide ad N. 2383. 4) Hist. eccl. I. 100. Francois le Macon ne voulut oublier son pays ( Angers) qu'il encouragea tellement par letres