15:28 Obiectio. Deus futura peccata omnia praescit, quae tamen non decrevit aut voluit fieri nec, ut in Hieremia est, ascenderunt in cor Dei. Falso autem adscribitur Augustino paradoxum, ut ipsemet in libro Responsionum ad articulos sibi falso impositos exserit. Assertio ministrorum Genevensium. Ridiculum est dicere: Deum aliquid permittere nisi quod decrevit fieri. Obiectio. Deus pro sua tolerantia dissimulat et fert permulta quae adversus ipsius iussum ac voluntatem fiunt: libellum repudii, ingratitudinem Israhelitarum, neomenias quoque, Calendas et solemnitates Hebraeorum, denique peccata omnia: non quod ea velit aut decreverit fieri, sed qua est longanimitate, quod peccatores invitet ac exspectet ad poenitentiam, Paulo ac Petro testibus. Assertio ministrorum Genevensium. Deus pro suo libito et nutu hos eligit ab aeterno ad vitam, illos ad mortem reprobat, vitaeque illorum et horum mortis primaria ac remota causa est Dei voluntas aeterna et immutabile decretum, quanquam peccatum atque contumaciam impiorum ipsorum perditionis causam dicere possumus, sed secundariam et propinquam. Obiectio. Crudum, nec Dei verbo consentaneum esse quod aiunt ministri Genevenses. Nam Paulo teste ad Ephes. 1 cap., eligimur a Deo ab aeterno in Christo, per Christum et propter Christum. Reprobantur vero impii propter incredulitatem et Christi contemptionem. Quod idem Paulus ad Romanos docet: electas esse gentes propter fidem, contra reprobatos esse Iudaeos propter incredulitatem. Denique salutis electorum causam unicam esse Dei benevolentiam et misericordiam, perditionis vero impiorum solam causam assignat scriptura in propheta Hosea: Perditio tua Israhel, tantum ex me auxilium tuum. Porro, spiritu sancto autore, qui non acquiescit puro Dei verbo et manifestis scripturae sententiis, is superbus est et inscius ete.2) In genere haec sunt quae dissidium inter ministros Genevenses et me pepererunt. In quibus si quid a me perperam intellectum aut dictum con- 2) Hic in exemplari Bernensi verba quaedam deleta sunt: Multa addi possent potissimum quod Deo autore ac impulsore . . . .