13:28 tur, eum sum ita sectatus ac blanditus, ut ab eo impetrarim hanc egregiam adversum te responsionem, quam in duobus ternionibus a me transscriptam, non eleganter quidem sed ut per otium licuit, decerptam tamen ex eius exemplari: mitto item unum aliud folium in secundo plicatum, ab eo ipso scriptum: tertium alterum aliud folium in quarto, ab eo quoque scriptum, et dimidiatum quartum ab eo quoque scriptum. Si liceret quae ab huiusmodi nebulone intellexi scribere, libens facerem: sed iudico non expedire nunc. Praestaret meo iudicio istuc ad vos proficisci ac palam omnia narrare. De hac responsione quid agas, consilium apud te capies. Si tamen fieret ex animi mei sententia, ita ei responderetur atque Sadoleto fuit responsum, praeposita sua responsione. Nam egregius vir insigniter gloriatur hic adversum te, et maxime tibi detrahit, sua scripta distribuit, commentarios in Lucam, ut ait, et alia infinita, et ea viris inter alios magnis ac potentibus. Tua prudentia sancta probe sciet isti rei prospicere. Quid aliud ad te scribam, in praesentia non habeo. Unum tantum est quod te rogatum velim, ut si de statu Angliae aliquid cognoveris, si placet, nos id doceas. Nam summopere cupio id rescire, quia ei patriae vicinus sum, in quam proficisci brevi decrevi. Quod si feceris, iterum me tibi devincies quem alioqui satis tibi devicisti.3) Saluta, obsecro, uxorem tuam et omnes amicos. Rogo ut tuae sanctitati sim commendatus. Monpessulli4) apud Groninum Morant die festa Laurentii 1548. Tuus totus et tui observantissimus Aegidius Michaux. Hic nuncius appellatur Gerardus Iacob. 106L ARTOPOEUS BULLINGERO. Calvinum eiusque asseclas sincerioris doctrinae hostes denunciat. (Excerptum ex autographo Archiv. Turic. Plut. VIII. Vol. 45, olim Scrin. B. Epp. Tom. 43, fol. 554. . Simler. Vol. 67.) D. Heinricho Bullingero viro et docto et moribus et integritate conspicuo. 3) sic. 4) Montpellier.