5:279 EPISTOLA SECUNDA. DE CHRISTIANI HOMINIS OFFICIO IN SACERDOTIIS PAPALIS ECCLESIAE VEL ADMINISTRANDIS VEL ABIICIENDIS. Ioannes Calvinus veteri amico, nunc Praesuli, N. Salutem. Quum haec scribere instituerem, subveritus sum primo, ne ineptire tibi atque adeo insanire quodammodo viderer, quod inter tot gratulantium voces, unus tibi mea morositate obstrepam: quin et ipsum id in te deplorem, quod alii tibi omnes tantopere gratulantur. Neque enim dubium esse potest, quin ea in gente, quae praecipuam ac prope unicam hominum dignitatem in facultatum amplitudine fortunaeque splendore reponit, amplissimi huius sacerdotii, quo te nuper auctum intellexi, accessio plurimum tibi et gratiae et ornamenti attulerit: ut sine controversia vere beatus ac fortunatus communi omnium suffragio et videaris et praediceris. Amicos vero fere omnes videre mihi iam videor, quo suam in te benevolentiam testentur, ingentem animi laetitiam certatim pro se quemque, aut literis, aut praesenti voce declarantes. Quibus blandimentis te non aliquantum demulceri, quam sit difficile, intelligo: quando et ad delicias eiusmodi omnes minime natura corneae sunt hominum aures: et tales sunt istae, quibus nunc tentaris, ut severiores quoque aures nonnihil delinire queant. Siquidem ut permultos esse concedamus, vita procul omni ambitione composita, aurae popularis minime appetentes: paucissimos tamen reperias, vel eorum qui habentur alioqui moderatissimi, qui si totius theatri plausu accipiantur, animis auribusque offirmatis, nihil mo: veantur. Atqui ubi te vel tantillum palpandum populi blanditiis titillandumque dederis, te, nec sentientem, non dico in cupiditates nunquam antea cogitatas, sed in ipsius tui oblivionem prorsus abripient. Id spectaculi quum animo meo proponerem, non modo, quod iam nuper sum confessus, subdubitavi