47:279 279 IN EVANGELIUM IOANNIS 280 nihilo intentant. Longior est apud alios evangelistas Christi responsio, summa tamen eadem. Unctio quam Iudas culpabat hoc nomine defenditur, quod sit sepulcralis. Ergo non probat Christus quasi ordinarium cultum, et cuius communis in ecclesia esse debeat usus. Nam si quotidie tale sibi officium praestari vellet, quidvis potius dixisset quam hoc sepulturae suae datum. Et certe Deus externas pompas non moratur. Imo quum nimis proclive ad carnales ritus hominis ingenium esse videat, subinde nos in illis parcos et sobrios esse iubet. Quare praeposteri sunt interpretes, qui ex Christi responso inferunt, placere Deo sumptuosos et magnificos cultus: quum potius Mariam excuset, eo quod extraordinarium sibi officium praestiterit, quod ad perpetuam colendi Dei normam exigi non decebat. In diem sepulturae ete. Quum dicit servatum fuisse unguentum, significat non intempestive profusum esse, sed pro temporis circumstantia. Servari enim dicitur, quod habetur quasi sub custodia, ut commode et opportune promatur. Certum enim est, si quis sumptuosis delitiis eum ante onerasset, non fuisse passurum. Atqui negat ex more fecisse Mariam, sed ut sibi extremum officium impenderet. Porro corporum unctio tunc non inanis caeremonia erat, sed potius spirituale symbolum, quod spem resurrectionis ante oculos poneret. Obscurae adhuc erant promissiones, nondum resurrexerat Christus, qui non immerito vocatur resurgentium primitiae (1. Cor. 15, 20). Ergo opus talibus adminiculis habebant fideles, quae ad Christum adhuc absentem eos dirigerent. Ideo non superflua tunc fuit Christi unctio, quum mox sepeliendus foret: ungitur enim tanquam in sepulcrum condendus. Id nondum sciebant discipuli, et Maria procul dubio repente impulsa fuit, ut spiritu directore id iaceret, quod prius non fuerat meditata. Verum Christus ad spem resurrectionis suae accommodat, quod illi tantopere improbabant, ut ipsa utilitas eos a prava morositate revocet. Verum ut Deus veteris populi pueritiam talibus exercitiis regi voluit, ita hodie absurdum esset idem tentare, nec sine Christi iniuria fieret, qui splendore adventus sui tales umbras discussit. Sed quia nondum eius resurrectio figuris legis complementum attulerat, externo ritu ornanda fuit eius sepultura. Nunc odor resurrectionis eius satis per se efficaciae habet absque nardo et aromatibus, ut totum orbem vivificet. Caeterum meminerimus in iudicandis hominum factis standum esse unius Christi sententiae, ad cuius tribunal semel nos stare oportet. 8. Pauperes enim semper habetis. Tenendum est quod prius admonui, extraordinarium Mariae factum diserte hic a quotidiano Christi cultu discerni. Quare simiae sunt, non imitatores, qui pompis et sumptuoso apparatu Christum colere affectant: ac