29:279 279 HOMILIA IV. 280 terum Deum venerari ac colere disceret. Et hactenus quidem de hoc capite. Sequitur: Elcanam domi uxorem donec filium suum ablactasset reliquisse. Ac prima quidem fronte istud intuenti videri posset Anna ingrati animi rea, quae, si quod impedimentum fuisset, videbatur illud omne superare debuisse. Nihil enim zelum eius, tantum beneficium a Domino consequutae, debuit remorari. Nonne enim aequum videtur ut quae miraculo prolem suscepit etiam in sanctuarium veniat, palam gratum animum testatura Deoque gratias actura? Quare omni excusatione indigna domi haerens videri potest. Verum minime in impedimento ponit sibi natum infantem, sed se negat ire posse donec Deo quem voverat ac dicarat infantem offerat, quem alioqui credibile est potius ipsam humeris gestaturam fuisse, nisi longe alia ipsam occasio esset remorata: quum praesertim videamus Elcanam, et farinam et vinum ac invencos secum abduxisse, unde satis apparet non fuisse egenos, quin facile infantem vel asino veherent. Quare Anna minime difficultatem itineris respicit: sed hao religione tenetur, ne coram Deo vacua appareat, sed ut infantem adultiorem ulnis suis Deo dicatum offerat, atque adeo sibi veluti ad teinpus concessum reddat. Itaque domi alio ritu quam Elcana maritus in sanctuario sacrificat. Lege quidem divina saltem in anno semel sese mares Domino in sanctuario sistere iubebantur: verum etiam Anna non erat nescia Deo gratum et acceptum esse quod illi domi sacrificium offerebat: quin imo pudore quodam retinebatur praesentiae divinae, donec voto satisfecisset, Deoque rem dicatam consecrasset, ut ea frueretur: atque re ipsa se testaretur ut consequendae sobolis avidam, sic eiusdem etiam, quandoquidem exaudita est, offerendae cupidam: quasi diceret, non est nobis puer iste ministraturus, sed soli cui dicatus est sanctuario. Habemus Annae consilium et mentem : cuius autorem etiam maritum videmus, hoc solum ad uxoris verba adiicientem: Deus verbum suum perficiat. Ex quibus duae sese offerunt quaestiones, una, quale sit istud de quo Elcana loquitur verbum, quandoquidem nullam e coelo factam ipsi revelationem constat: altera, quomodo perfici expetat quod iam factum erat. Quare observandum ita loquutum ex usitata scripturae phrasi: Deum verbum suum dedisse, quum Annae preces exaudiit. Namque scriptura solet dicere Deum nobis respondere, quum ipsum precamur. Atqui vocem nullam edi scimus: non enim coelum intonat, non mittuntur a Deo Angeli, denique nullum sonum auribus percipimus: verum quum re ipsa Deum nostri misertum sentimus, *titq*ue ipsum ad nostras preces benignum annuisse scimus, merito responsum illud divinum appellatur. Efcsi Deus igitur ore loquutus sion est, Eleanae