1:279
CHRISTIANAE
RELIGIONIS
INSTITUTIO.
CAPUT
PRIMUM.
DE
COGNITIONE
DEI,
quae
primum
est
religionis
fundamentum;
et
unde
vera
eius
regula
sit
petenda.
1.
Tota
fere
sapientiae
nostrae
summa,
quae
vera
demum
ac
solida
sapientia
censeri
debeat,
duabus
partibus
constat:
cognitione
Dei,
et
nostri.
Illa
scilicet,
quae
non
modo
unum
esse
Deum
ostendat,
quem
ab
omnibus
oporteat
coli
et
adorari,
sed
simul
etiam
doceat,
illum
unum
omnis
veritatis,
sapientiae,
bonitatis,
iustitiae,
iudicii,
misericordiae,
potentiae,
sanctitatis
fontem
esse,
ut
ab
ipso
et
exspectare
et
petere
universa
ista
discamus,
praeterea,
cum
laude
et
gratiarum
actione
accepta
illi
referre.
Altera
autem,
quae,
nostram
nobis
imbecillitatem,
miseriam,
vanitatem,
foeditatem
ostendendo,
primum
nos
in
seriam
humilitatem,
deiectionem,
diffidentiam,
odiumque
nostri
adducat,
deinde
quaerendi
Dei
in
nobis
desiderium
accendat,
nempe
in
quo
repositum
sit
omne
bonum,
cuius
ita
inanes
et
vacui
deprehendimur.
2.
Utra
autem
alteram
praecedat
ac
ex
se
pariat,
non
facile
est
discernere.
Nam
ut
in
homine
reperitur
quidam
omnium
miseriarum
mundus,
intueri
nos
1)
recte
non
possumus,
quin
propriae
infelicitatis
conscientia
feriamur
ac
pungamur:
quo
statim
ad
Dominum
tollamus
oculos,
ac
in
aliquam
saltem
eius
notitiam
veniamus.
Ita
ex
tenuitatis,
hebetudinis,
vanitatis,
pravitatis
denique
et
corruptionis
propriae
sensu
recognoscimus,
non
alibi
quam
in
Domino
sitam
esse
veram
magnitudinem,
sapientiam,
veritatem,
iustitiam
et
puritatem;
atque
adeo
malis
nostris
ad
Dei
bona
consideranda
excitamur,
nec
ante
ad
illum
serio
aspirare
possumus,
quam
coeperimus
nobis
ipsis
prorsus
displicere.
Quis
enim
hominum
non
libenter
in
se
requiescat?
Quis
etiam
1)
add.
ipsos
1543
et
seqq.
|