55:278 vindicet: ideoque illi scelerate eripiant homines quod suum est, dum eius gloriam ulla in re aut parte obscurant. 12. Dilecti, ne miremini quum exploramini per ignem ad probationem vestris perinde ac si novum aliquid vobis obtingat: 13. Sed quatenus consortes estis passionum Christi, gaudete: ut in revelatione quoque gloriae eius gaudeatis exsultantes. 14. Si probris afficimini in nomine Christi, beati estis: quoniam spiritus gloriae et Dei super vos re quiescit. Secundum ipsos quidem contumelia afficitur : secundum vos autem glorificatur. 15. Ne quis enim vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maleficus, aut cupide rebus alienis inhians. 16. Si autem ut Christianus, ne pudefiat, imo glorificet Deum in hac parte. 17. Quandoquidem et tempus est ut iudicium incipiat a domo Deu 12. Dilecti, ne miremini. Frequens in hac epistola afflictionum fit mentio: causam alibi exposuimus. Sed observandum est discrimen: quod interdum ubi ad patientiam hortari vult fideles, de communibus vitae humanae aerumnis in genere loquitur : hoc autem loco sermonem habet de iniuriis, quas sustinent fideles propter Christi nomen. Ac primum quidem admonet, non debere ipsos tanquam in re subita vel inopinata mirari : quo significat, eos prius longa meditatione ad ferendam crucem debere esse comparatos. Quisquis enim hoc sibi proposuit, militandum sub Christo esse, si qua persequutio inciderit, non consternabitur: sed tanquam assuefactus, patienter eam feret. Ergo ut praesenti simus animo, quum excipiendi sunt persequutionum fluctus, mature assuefieri nos oportet ad meditationem assiduam crucis. Porro, duobus argumentis utile nobis esse crucis exercitium probat: quod scilicet hoc modo fidei nostrae experimentum Deus capit : deinde quod sumus Christi consortes. Primo itaque loco hoc nobis in mentem veniat, examen hoc, quo probatur fides nostra, esse plusquam necessarium: itaque libenter obtemperandum esse Deo, dum saluti nostrae consulit. Praecipua tamen consolatio ex Christi societate petenda est. Ideo non tantum mirari vetat Petrus, quum eam nobis proponit: sed gaudere etiam iubet. Est quidem et illa gaudii materia, quod Deus ad fidei nostrae probationem, persequutionibus nos exercet: sed haec altera gaudii species longe exsuperat, quod in suum ordinem nos aggregat filius Dei, ut in beatam coelestis gloriae societatem nos secum adducat. Tenendum est enim axioma illud, nos mortificationem Christi in carne nostra ferre, ut vita eius manifestetur in nobis. Plurimas quidem afflictiones etiam reprobi sustinent: sed quia separati sunt a Christo, nihil praeter iram Dei et maledictionem concipiunt. Ita fit ut eos tristitia et horror penitus absorbeat. Hinc igitur tota 18*