5:278 secus ac de bello in umbra philosophari: at si in rem praesentem ventum fuerit, aliter sentias. Equidem quanquam longe meliora de eius bonitate mihi polliceor, cuius virtute omnia possumus, nec dubito, quocunque me tandem certaminis discrimine implicari permiserit, quin eundem, quem dedit animum, ad extremum usque spiritum sit confirmaturus: nolo tamen in me oculos coniicias. Non enim ea tibi solum propono, quae in umbratili mea quiete mecum sim meditatus: sed quae sibi semper in mediis crucibus, ignibus, ferarum lanienis, subiecerunt invicti Dei martyres. Quorum recordatione nisi sese acuissent, aeternam Dei veritatem, [pag. 44] quam suo sanguine fortiter obsignarunt, perfide, dicto citius abnegassent. Atqui non ideo illi in asserenda veritate constantiae exemplo nobis praeierunt, eam ut nunc deseramus, quam sic testatam consignatamque nobis tradiderunt: sed artem docuerunt, qua Domini praesidiis freti, inexpugnabiles contra totam mortis, inferni, mundi, Satanae aciem consistamus. Vale. 1) 1) Vale, deest in ed. principe. 1 Petri 2: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes enarretis illius, qui vos vocavit in admirabilem lucem suam.