47:278 in nobis affectus accendi: praesertim vero, ut nimium ad sinistra iudicia propensi sumus, obtrectationes locum in nobis inveniunt. Verum credulitas, quam spiritus Dei in apostolis reprehendit, nobis exemplo est, ne audiendis malignis vocibus nimium simus faciles ac creduli. 5. Quare unguentum hoc non veniit trecentis denariis. Vulgaris unguenti libra decem tantum denariis constabat teste Plinio, sed summum pretium optimi unguenti idem'statuit trecentos et decem denarios. Consentiunt autem evangelistae fuisse hoc pretiosissimum unguentum. Quare non abs re Iudas libram trecentis denariis aestimat. Quae summa ad quinquaginta libras monetae gallicae ex supputatione Budaei adscendit. Porro quum omnes fere delitiae luxum superfluum implicitum habeant, quo maior erat pecuniae iactura, eo plus coloris ad murmurandum habuit Iudas, ac si diceret, Si fecisset Maria exiguum sumptum excusationis aliquid haberet, nunc vero, quum in re nihili immanem pecuniae summam perdiderit, nonne iniuriam fecit pauperibus, qui multum inde levationis sentire poterant? Nullam ergo veniam meretur eius iactum. 6. Quia fur erat. Reliqui apostoli non malo quidem studio, sed inconsiderate Mariam damnant. Iudas autem sceleri suo honestum praetextum captat, quum pauperes in medium adducit, quorum nulla illi erat cura. Docemur autem hoc exemplo quam monstruosa bellua sit habendi cupiditas: damnum, quod sibi fecisse Iudas videtur ablata furandi materia ad tantam eum rabiem adigit, ut Christum prodere non dubitet. Et credibile est non modo apud alios mentitum fuisse de pauperibus fraudatis, sed sibi quoque intus, ut hypocritae solent, blanditum esse: quasi leve delictum esset Christi proditio, qua pensare volebat acceptum damnum. Prodendi quidem Christi una. fuit causa, ut praedam e manibus elapsam ad se quoquo modo retraheret. Nam concepta ob lucrum amissum indignatio eum ad prodendi Christi consilium impulit. Mirum autem est cur talem oeconomum delegerit Christus, quem sciebat furem esse. Quid enim hoc erat aliud, quam laqueum porrigere quo se strangularet? Non est quod hic respondeat mortalis homo, nisi Dei iudicia profundam esse abyssum. Interea Christi factum in communem regulam trahi non debet, ut pauperem curam vel aliud sacrum munus mandemus homini nequam et scelerato. Legem enim imposuit nobis Deus, quinam ad ecclesiae regimen aliaque officia vocandi sint: hanc transgredi fas non est. Alia fuit Christi ratio qui, quum aeterna Dei esset sapientia, arcanae eius praedestinationi in Iudae persona locum dedit. 7. Sine eam. Quum Mariam omitti iubet Christus, perperam et iniuste iacere docet, qui proximis suis siue causa molesti sunt ac litem de 18*