25:278 magistris exigitur. Quare danda opera est ne temere simus creduli: simul tamen cavendum, ubi constiterit quid agendum sit, ne turpis nos segnities moretur, ubi tam celeriter ac strenue currunt in suum exitium increduli. 2. Tunc dixit Balaam. Hac etiam in parte veros Dei servos aemulatur. Secessum enim quaerit : quia servis suis fere semper apparuit Deus, quum segregati essent ab hominum coetu. Diceres alterum esse Mosen, dum regem hortatur ad preces assiduas, et quo sit attentior ad precandi studium, manere iubet quasi defixum altaribus. Interim se a turba et testium oculis subducit, quo paratior sit ad recipiendum oraculum. Verum ut nihil in eo fuit integrum, probabili ratione statuere licet, vana ostentatione imitatum fuisse Dei servos, ut tanquam eius consiliarius arcana ex coelestibus adytis proferret. Vocem ^DtF nescio cur aliqui Solum, alii Tristem exponunt, melius convenit pro excelso accipere: quod alii similes loci confirmant. Se ergo recepit impostor in altiorem locum, vel culmen, ut certior vates a familiari Dei colloquio illinc prodiret. 4. Et occurrit Deus. Mirum est quomodo Deus quidquam habere commune statuerit cum pollutionibus Balaam: quando nulla est communicatio luci cum tenebris, et omnem cum daemonibus societatem detestatur: verum quamvis impietas Balaam exosa esset Deo, id tamen non obstitit quominus in actu particulari eo usus fuerit. Hic ergo occursus minime favoris fuit testimonium, ac si probaret septem altaria et superstitiones eius ratas haberet: sed quemadmodum vitiosa instrumenta bene in suum usum accommodat, ita per os pseudoprophetae foedus quod cum Abraham pepigerat, exteris et profanis gentibus promulgavit. Iactat quidem suas septem aras, ac si rite Deo litasset, sicuti hypocritae superbe confidunt se Deum demereri, ubi iram eius provocant: sed Deus omisso illo perverso cultu peragit quod statuerat. Balaam enim mittit, qui praeco sit ac testis firmae suae erga electum populum gratiae. Suppeditat quidem servis suis quod loquantur, et gubernat eorum linguas: quia nec ad cogitandum quidquam idonei essent, nisi ab ipso facultas suppeteret : ac nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in spiritu sancto. Verum sancti prophetae sic organa fuerunt spiritus, ut thesaurum quem Deus apud eos deposuerat, ex corde profer^ rent. Qua ratione dicit Ieremias (15, 16) se comedisse Dei sermones: et Ezechiel (3, 1) volumen in quo vaticinia scripserat comedisse. Neque enim fingendus est nobis ev&ovGuxG/AOc, quo abripi putarunt suos divinos profani homines: ita ut coelestis afflatus eos ecstaticos vel attonitos redderet. Quin potius in illis completum fuit quod David de se praedicat: Credidi, propterea loquar 18*