1:278 Habes, Rex magnificentissime, satis multis expositam calumniatorum virulentam iniquitatem, ne in eorum delationes ultra modum credula aure propendeas. Vereor etiam ne nimis multis: quando haec iam praefatio ad iustae paene apologiae modum accedit; qua non defensionem texere, sed duntaxat ad ipsam causae actionem audiendam animum tuum praemollire 1) studui, aversum quidem nunc et alienatum a nobis, addo etiam inflammatum; sed cuius gratiam recolligere nos posse confidimus, si hanc nostram confessionem quam pro defensione apud tuam maiestatem esse volumus, placidus compositusque semel legeris. Sin vero ita aures tuas occupant malevolorum susurri, ut nullus sit reis pro se dicendi locus, importunae vero illae furiae, te connivente, semper vinculis, flagris, equuleis, sectionibus, incendiis saeviunt: nos quidem, velut oves mactationi destinatae, ad extrema quaeque redigemur; sic tamen, ut in patientia nostra possideamus animas nostras, et manum Domini fortem exspectemus; quae indubie tempore aderit, et sese armata exseret, tum ad pauperes ex afflictione eruendos, tum etiam ad vindicandos, qui tanta securitate nunc exsultant, contemptores. Dominus rex regum, thronum tuum iustitia stabiliat, et solium tuum aequitate, fortissime ac illustrissime Rex. Basileae Calend. Augusti, Anno MDXXXVI. 1) permollire 1539. 1543.