52:277 277 CAPUT II. 278 etsi non exprimat, voluit tamen a lectoribus expendi. Moses autem docet, ita posteriore loco creatain esse mulierem, ut sit quasi viri accessio: et hac lege fuisse viro adiunctam, ut praesto adsit ad exhibenda obsequia. Quum ergo non duo capita Deus aequa potestate creaverit, sed viro addiderit adiumentum inferius: merito ad illum creationis ordinem nos apostolus revocat, in quo relucet aeterna et inviolabilis Dei institutio. 14. Et Adam non fuit deceptus. Respicit ad poenam mulieri inflictam: Quia obedisti voci serpentis, sub viri potestate eris, et ad illum appetitus tuus. Nam quia exitiale consilium dederat, digna fuit quae ab alieno iure et arbitrio pendere disceret: quia virum abduxerat a Dei imperio, digna fuit quae omni libertate privata sub iugum redigeretur. Caeterum non simplicem aut nudam transgressionis causam hic apostolus obtendit: sed pronuntiata a Deo sententia nititur. Quamquam videntur haec duo nonnihil pugnare, quod mulieris subiectio poena sit transgressionis: et tamen illi fuerit a creatione imposita. Nam inde sequitur, prius addictam fuisse servituti quam delinqueret Respondeo, nihil impedire quominus et naturalis ab initio fuerit conditio parendi: et deinde propter peccatum accidentalis serviendi esse coeperit, ut iam minus liberalis sit subiectio quam prius fuisset. Caeterum locus hic quibusdam occasionem praebuit ut negarent Adam errore lapsum esse, sed uxoris tantum illecebris fuisse victum. Putant igitur mulierem tantum astu diaboli deceptam, ut se et virum diis similes fore crederet: Adae vero nihil fuisse persuasum, sed fructum gustasse ut morem uxori gereret. Atqui hanc opinionem promptum est refellere. Nisi enim fidem habuisset Satanae mendacio, non illi exprobraret Deus: Ecce Adam quasi unus ex nobis. Sunt aliae rationes quas taceo: quia non longa refutatione indiget error, aiulla probabili coniectura fultus. Paulus enim suis verbis non significat Adam non eadem implicitum fuisse diaboli fallacia: sed tantum causam vel originem transgressionis ab Eva profectam esse. 15. Servabitur autem. Quia imbecillitas sexus mulieres reddit magis suspiciosas et timidas: et talis erat superior sententia, quae vehementer percellere et consternare vel maxime viriles animos posset: ideo adhibita consolatione temperat quod dixit. Neque enim nos ideo accusat vel coarguit spiritus Dei, ut pudore confusis insultet: sed prostratos mox erigit. Poterat hoc (ut iam dixi) exanimare mulieres, quum sibi imputari audirent totius humani generis exitium. Qualis enim est hic reatus? praesertim quum in subiectione ira Dei assidue versetur ob oculos. Ergo Paulus ut illas soletur, ac suam illis conditionem tolerabilem reddat, spem salutis relictam esse admonet, utcunque susti-