5:277 DE FUGIENDIS IMPIORUM SACRIS. eam ducimus, quae talis impietatis mercede constare debeat: mortemque nimium perhorrescimus, si gravius in ea quiddam esse putamus, quam in hominum venia, quae nos coram Deo faciat sacrilegos, apostatas, perfidos, proditores: si a Christo audire malumus, indignos esse nos qui eius discipuli censeamur, quam ab hominibus, nos esse dignos qui moriamur: si denique eius timore spem aeternae vitae resignamus. O inanes gloriolae nostrae flatus, sive fidem in Christum iactamus, sive quo alio titulo nos venditamus! An vero poetam illum, qui mortem terribile ducebat esse exitium, in aliena quidem persona, sed ex sua sententia exclamare patiamur: Usque adeone mori miserum est? Nos autem verbo Dei edocti, nihil aliud, quam per momentaneum doloris sensum, in vitam immortalem ac beatam quietem ingressum ipsam esse, contra reclamabimus, miserum esse mori? O nos septies miseros, quos cunctis mortalibus calamitosiores, testatur Paulus (1 Cor. 15, 19), si praesentis duntaxat vitae fiducia nitamur! In alto, inquies, pinguique otio viriles istos igniculos iacere facile tibi est: non