49:277 277 CAPUT XV. 278 hoc mundo. Etsi enim ex fide verbi oritur animae puritas, quia tamen vox hominis per se inefficax est ac mortua, purgandi munus vere et proprie in spiritum competit. 17. Habeo igitur quod glorier per Iesum Christum in iis, quae ad Deum pertinent. 18. Non enim ausim loqui quidquam de iis, quae non effecit Christus per me ivi obedientiam gentium, sermone et opere j 19. in potentia signorum et prodigiorum, in potentia spiritus Dei, ut ab Ierusalem et in circuitu usque in Illyricum impleverim evangelium Christi: 20. ita annitens praedicare evangelium, non ubi nominatus erat Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem: 21. sed quemadmodum scriptum est: Ii quibus non annuntiatum est de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent 17. Habeo igitur. Postquam vocationem suam1) in genere commendavit, ut scirent Bomani verum et indubium esse Christi apostolum: adiungit nunc elogia2), quibus se munus3) apostolicum, Dei ordinatione iniunctum, non modo suscepisse, sed praeclare etiam ornasse probet. Simul etiam meminit suae fidelitatis, quam in exsequenda illa functione praestiterat. Parum enim suerit nos ordinatos esse, nisi vocationi nostrae respondeamus ac satisfaciamus officio. Neque id facit captandae gloriae studio: sed quia nihil erat omittendum, quod eius doctrinae gratiam apud Romanos et autoritatem comparet. In Deo igitur, non in se gloriatur: quia non alio tendit, nisi ut solida laus ad Deum redeat. Quod autem negative tantum loquitur, signum quidem modestiae est, sed valet ad fidem iis quae asserere vult faciendam: ac si diceret, tantam mihi gloriae materiam veritas ipsa suppeditat, ut non sit mihi opus accersere falsa et aliena encomia: veris sum contentus. Forte etiam sinistros rumores, quos sciebat passim a malevolis spargi, antevertere voluit: itaque praefatur, se nonnisi de rebus probe compertis verba facturum. 18. In obedientiam gentium. Haec particula denotat quod illius sit propositum: nempe ut pretium addat suo ministerio apud Romanos, ne profectu careat sua doctrina. A signis ergo commonstrat, Deum virtutis suae praesentia ipsius praedicationi testimonium reddidisse et quodammodo apostolatum suum obsignasse: ut nemini iam dubium esse debeat quin sit a Domino constitutus ac missus. Signa sunt sermo et opus et miracula: unde apparet nomen operis latius patere quam miraculorum. Tandem concludit in potentia s p i r i t u s : quo significat non potuisse haec fieri nisi autore spiritu. In summa asserit, tam docendo quam agendo, vim sibi ac energiam fuisse in prae- 1) apostolatus 2) sui apostolatus 3) illud