41:277 277 IN DANIELEM. CAP. XI. 278 Romani. Ubi devictus fuit Antiochus, tunc liberaliores fuerunt erga Attalum et Eumenem. Subiecta enim fuit maior pars Asiae illis. Deinde quum spoliarunt, vel saltem nudarunt parte ditionis Nabidem tyrannum Lacedaemonium, etiam huius spoliis ornati fuerunt qui sedulo gratificati erant Romanis. Scimus quantum contulerint Massinissae Carthagine devicta. Nam longe lateque in Aphrica dominatus est, quum ante sua ditione expulsus fuisset. Nam exutus fuerat paterno regno, non erat locus in terra ubi pedem figeret. Atqui largiti sunt quod rapuerant Carthaginensibus. Et quomodo? Pretio, inquit, divident terram. Hic angelus oblique perstringit astutiam senatus et populi romani, quod scilicet non gratuito largiti fuerint tam amplas ditiones (libenter enim devorassent quidquid acquisierant) sed quia erat illis utilius vendere quam retinere. Non vendebant quidem certo pretio (neque enim hic nomen pretii restringi debet ad numeratam pecuniam) sed tam avare se gerebant, et vendebant quaestus sui causa in hac distributione, quam si statim omnes illae partes devictae redactae fuissent in provincias. Opus enim fuisset magnis copiis. Odiosum erat in Graecia perpetuo tenere praesidia in urbibus. Ergo pronuntiant omnes urbes graecas fore liberas. Qualis fuit haec libertas? Nempe ut quaeque civitas eligeret senatum prout Romanis liberet, deinde ut quicunque pollebant gratia et imperio apud suam gentem, illi essent asseclae romani imperii, et quasi mancipia. Iam hoc posito, si bellum aliquod movendum erat, petebant auxilia a sociis et amicis. Nunquam tantum tributi ausi fuissent exigere quantum unaquaeque civitas erogabat. Nam sumamus ipsos Carthaginenses, postquam multis pensionibus fuerant fere ad ultimam inopiam redacti, tamen ubi susceperunt bellum contra Philippum et Macedonas, ubi contra Antiochum Romani postulant naves a foederatis, postulant annonam, postulant magnam copiam auri, argenti, et tritici, postulant vestes, tunicas: denique miseri illi Carthaginenses, quorum sanguinem ebiberant Romani, adhuc tamen mittunt in belli subsidia quidquid auri habent, et quidquid poterant corradere. Ita cogitur Philippus rex Macedoniae perdere se, et se iugulare proprio gladio. Nulla erat tunc Graecorum civitas quae non solveret suum pensum. Videmus ergo ut diviserint terras pretio, hoc est, respectu suae utilitatis, non quod certam pecuniae summam acceperint, sed quia spectarunt quid sibi magis esset utile. Et interea tamen quod genus nundinationis inter se postea exercuerunt? Scimus quid valuerit apud Romanos proscriptio, qua factum est ut suam rapacitatem iu sua viscera converterent. Proscripserant multo ante hostium boua. Nam certe Philippus magna pecuniae summa redimere coactus est nomen regis et ditionem quae reliqua manebat: idem